Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 13.
1 | Mulier sterilis prima irrumpere ausa est ad eum. |
2 | - Viginti et duos iam in solitudine habebat annos, fama tantum notus omnibus, et per totas Palaestinae vulgatus urbes, cum interim mulier quaedam Eleutheropolitana cernens despectui se haberi a viro ob sterilitatem (iam enim per annos quindecim nullos coniugii fructus dederat), prima irrumpere ausa est ad beatum Hilarionem; et nihil tale suspicanti, repente genibus eius advoluta: Ignosce, inquit, audaciae: ignosce necessitati meae. |
3 | Quid avertis oculos? |
4 | quid rogantem fugis? |
5 | Noli mulierem aspicere, sed miseram. |
6 | Hic sexus genuit Salvatorem. |
7 | Non habent sani opus medico; sed qui male habent (Luc. V, 31). |
8 | Tandem substitit, et post tantum temporis visa muliere, interrogavit causam adventus eius ac fletuum. |
9 | Et postquam didicit, levatis ad coelum oculis, fidere iussit: euntemque lacrymis prosecutus, exacto anno vidit cum filio. |