Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 12.
1 | Latrones veniunt ad Hilarionem nocte. |
2 | - Cum habitaret adhuc in tuguriolo annos natus decem et octo, latrones ad eum nocte venerunt, vel aestimantes habere aliquid quod tollerent, vel in contemptum sui reputantes fieri, si puer solitarius eorum impetus non pertimesceret. |
3 | Itaque inter mare et paludem a vespere usque ad solis ortum discurrentes, numquam locum cubilis eius invenire potuerunt. |
4 | Porro clara luce reperto puero, quasi per iocum: Quid, inquiunt, faceres, si latrones ad te venirent? |
5 | Quibus ille respondit: Nudus latrones non timet. |
6 | Et illi: Certe, aiunt, occidi potes. |
7 | Possum, inquit, possum: et ideo latrones non timeo, quia mori paratus sum. |
8 | Tunc admirati constantiam eius et fidem, confessi sunt noctis errorem, caecatosque oculos, correctiorem deinceps vitam pollicentes. |