Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 10.
1 | Cultus Hilarionis. |
2 | - Capillum semel in anno die Paschae totondit: super nudam humum stratumque iunceum usque ad mortem cubitavit. |
3 | Saccum quo semel fuerat indutus, numquam lavans: et SUPERFLUUM ESSE dicens munditias in cilicio quaerere. |
4 | Nec mutavit alteram tunicam, nisi cum prior penitus scissa esset. |
5 | Scripturas quoque sanctas memoriter tenens, post orationes et psalmos quasi Deo praesente recitabat. |
6 | Et quia longum est per diversa tempora carptim ascensum [Al. ascensus] eius edicere, comprehendam breviter ante lectoris oculos, Vitam eius pariter exponens; et deinceps ad narrandi ordinem regrediar. |