1 | Tuguriolum Hilarionis. |
2 | - Igitur a sexto decimo usque ad vicesimum suae aetatis annum, aestus et pluvias brevi tuguriunculo declinavit, quod iunco et carice texerat. |
3 | Exstructa deinceps brevi cellula, quae usque hodie permanet, altitudine pedum quinque, hoc est statura sua humiliore, porro longitudine paulo ampliore, quam eius corpusculum patiebatur, ut sepulcrum potius, quam domum crederes. |