Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 5.
1 | Titillabat itaque sensus eius, et pubescenti corpori solita voluptatum incendia suggerebat. |
2 | Cogebatur tirunculus Christi cogitare quod nesciebat, et eius rei animo pompam volvere, cuius experimenta non noverat. |
3 | Iratus itaque sibi, et pectus pugnis verberans (quasi cogitationes caede manus posset excludere): Ego, inquit, aselle, faciam, ut non calcitres: nec te hordeo alam, sed paleis. |
4 | Fame te conficiam et siti; gravi onerabo pondere; per aestus indagabo et frigora, ut cibum potius quam lasciviam cogites. |
5 | Herbarum ergo succo et paucis caricis post triduum vel quatriduum deficientem animam sustentabat, orans frequenter et psallens, et rastro humum fodiens; ut ieiuniorum laborem labor operis duplicaret. |
6 | Simulque fiscellas iunco texens, aemulabatur Aegyptiorum Monachorum disciplinam, et Apostoli sententiam, dicentis: Qui autem non operatur, non manducet (II Thess. III, 10): sic attenuatus, et in tantum exeso corpore, ut ossibus vix haereret. |