monumenta.ch > Hieronymus > 4
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 3. <<<     >>> 5.

Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 4.

1 Ieiunium Hilarionis.
2 Mirabantur omnes animum: mirabantur aetatem; nisi quod flamma quaedam pectoris, et scintillae fidei in oculis relucebant.
3 Laeves [Al. lenes] erant genae, delicatum corpus et tenue, et ad omnem iniuriam impatiens: quod levi vel frigore, vel aestu, posset affligi.
4 Igitur sacco tantum membra coopertus, et pelliceum habens ependyten, quem illi beatus Antonius proficiscenti dederat, sagumque rusticum, inter mare et paludem, vasta et terribili solitudine fruebatur, quindecim tantum caricas post solis occasum comedens.
5 Et quia regio latrociniis infamis erat, numquam in eodem loco habitare consueverat.
6 Quid [Al. mansitans. Quid] faceret diabolus?
7 quo se verteret?
8 Qui gloriabatur ante, dicens: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo (Isa. XIV, 14), cernebat se vinci a puero, et prius ab eo calcatum fuisse, quam per aetatem peccare potuisset.
Hieronymus HOME

csg558.144 csg579.135

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik