Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 3.
1 | Audiens autem tunc celebre nomen Antonii, quod per omnes Aegypti populos ferebatur, incensus visendi eius studio, perrexit ad eremum. |
2 | Et statim ut eum vidit, mutato pristino habitu, duobus [Ms. tribus] fere mensibus iuxta eum mansit, contemplans ordinem vitae eius morumque gravitatem. |
3 | Quam creber in oratione, quam humilis in suscipiendis fratribus, severus in corripiendis, alacer in exhortandis esset: et ut continentiam, cibique eius asperitatem nulla umquam infirmitas frangeret. |
4 | Porro frequentiam eorum, qui ad eum ob varias passiones aut impetus daemonum concurrebant, ultra non ferens: nec congruum esse ducens, pati in eremo populos civitatum: sicque sibi magis incipiendum esse, ut coepisset Antonius; illum quasi virum fortem victoriae praemia accipere: se necdum militare coepisse; reversus est cum quibusdam Monachis ad patriam: et parentibus iam defunctis, partem substantiae fratribus, partem pauperibus largitus est, nihil sibi omnino reservans, et timens illud de Actibus Apostolorum, Ananiae et Sapphirae vel exemplum, vel supplicium; maximeque Domini memor, dicentis: Qui non renuntiaverit omnibus quae habet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). |
5 | Erat autem tunc annorum quindecim. |
6 | Sic nudus, et armatus in Christo, solitudinem, quae in septimo milliario a Maioma Gazae emporio per littus euntibus Aegyptum, ad laevam flectitur, ingressus est. |
7 | Cumque essent cruenta latrociniis loca, et propinqui amicique eius imminens periculum denuntiarent, contempsit mortem, ut mortem evaderet. |