Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 2, 1.
1 | Scripturus Vitam beati Hilarionis, habitatorem eius invoco Spiritum Sanctum; ut qui illi virtutes largitus est, mihi ad narrandas eas sermonem tribuat, ut facta dictis exaequentur. |
2 | Eorum enim qui fecere, virtus (ut ait Crispus) tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia. |
3 | Alexander Magnus Macedo, quem vel arietem, vel pardum, vel hircum caprarum Daniel vocat, cum ad Achillis tumulum pervenisset: Felicem te, ait, iuvenis, qui magno frueris [Al. fruaris] praecone meritorum! |
4 | Homerum videlicet significans. |
5 | Porro mihi tanti ac talis viri conversatio [Al. conversio], Vitaque dicenda est, ut Homerus quoque si adesset, vel invideret materiae, vel succumberet. |
6 | Quamquam enim sanctus Epiphanius Salaminae Cypri episcopus, qui cum Hilarione plurimum versatus est, laudem eius brevi epistola scripserit, quae vulgo legitur; tamen aliud est locis communibus laudare defunctum, aliud defuncti proprias narrare virtutes. |
7 | Unde et nos favore magis illius, quam iniuria, coeptum ab eo opus aggredientes, maledicorum voces contemnimus: qui olim detrahentes Paulo meo, nunc forte detrahent et Hilarioni: illum solitudinis calumniati, huic obiicientes frequentiam: ut qui semper latuit, non fuisse; qui a multis visus est, vilis existimetur. |
8 | Fecerunt hoc et maiores eorum quondam Pharisaei, quibus nec Ioannis eremus ac ieiunium, nec Domini Salvatoris turbae, cibi, potusque placuerunt. |
9 | Verum destinato operi imponam manum, et Scylleos canes obturata [Al. obdurata] aure transibo. |