monumenta.ch > Hieronymus > 10
Hieronymus, Vita Malchi monachi captivi, 9. <<<    

Hieronymus, Vita Malchi monachi captivi, 10.

1 Periculo liberatus ad monachos redit.
2 - Sublato ergo horrore, et illa transacta die, egredimur ad vesperam; vidimusque camelos, quos ob nimiam velocitatem dromedarios vocant, praeteritos cibos in ore volvere, et in alvum missos iterum retrahere.
3 Quibus ascensis, et nova sitarcia, id est, annona refocillati, decima tandem die ad Romana per desertum castra venimus.
4 Oblatique tribuno, rem ordine pandimus: inde transmissi ad Sabianum Mesopotamiae ducem, camelorum pretium accepimus.
5 Et quia iam abbas ille meus dormierat in Domino; ad haec delatus loca me monachis reddo, hanc trado virginibus, diligens eam ut sororem, non tamen ei me credens ut sorori.
6 Haec mihi senex Malchus adolescentulo retulit.
7 Haec ergo vobis narravi senex, castis historiam castitatis exposui.
8 Virgines castitatem custodire exhortor.
9 Vos narrate posteris, ut sciant inter gladios, et inter deserta et bestias, pudicitiam numquam esse captivam: et hominem Christo deditum posse mori, non posse superari.
Hieronymus HOME

csg558.191 csg579.196

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik