Hieronymus, Vita Malchi monachi captivi, 6.
1 | Conservam in uxorem cogitur accipere. |
2 | Virtus feminae captivae. |
3 | - O nihil umquam tutum apud diabolum! |
4 | o multiplices et ineffabiles eius insidiae! |
5 | Sic quoque latentem me invenit invidia. |
6 | Dominus videns gregem suum crescere, nihilque in me deprehendens fraudulentiae (sciebam enim Apostolum praecepisse (Ephes. VI, etc.), dominis sic quasi Deo fideliter serviendum), et volens me remunerare, quo fidum sibi magis faceret, tradidit mihi illam conservam meam, aliquando captivam. |
7 | Et cum ego refutarem, diceremque me Christianum, nec licere mihi uxorem viventis mariti accipere (siquidem captus nobiscum vir eius, ab alio domino fuerat abductus), herus ille implacabilis in furorem versus, evaginato me coepit petere gladio. |
8 | Et nisi confestim brachia tendens, mulierem praeoccupassem, illico fudisset sanguinem. |
9 | Iam igitur venerat tenebrosior solito, et mihi nimium matura nox. |
10 | Duco in speluncam semirutam, novam coniugem: et pronubante nobis moestitia, uterque detestamur alterum, nec fatemur. |
11 | Tunc vere sensi captivitatem meam; prostratusque humi monachum coepi plangere, quem perdebam, dicens: Huccine miser servatus sum? |
12 | ad hoc me mea scelera perduxerunt, ut incanescente iam capite, virgo maritus fierem? |
13 | Quid prodest parentes, patriam, rem familiarem contempsisse pro Domino, si hoc facio, quod ne facerem, illa contempsi: nisi quod forte propterea haec sustineo, quia patriam desideravi. |
14 | Quid agimus, anima? |
15 | perimus, an vincimus? |
16 | Exspectamus manum Domini, an proprio mucrone confodimur? |
17 | Verte in te gladium; tua magis mors timenda est, quam corporis. |
18 | Habet et servata pudicitia suum martyrium. |
19 | Iaceat insepultus Christi testis in eremo, ipse mihi ero et persecutor et martyr. |
20 | Sic fatus, eduxi in tenebris quoque micantem gladium, et acumine contra me verso: Vale, inquam, infelix mulier: habeto me martyrem potius quam maritum. |
21 | Tunc illa pedibus meis provoluta: Precor te, inquit, per Iesum Christum, et per huius horae necessitatem adiuro, ne effundas sanguinem tuum in crimen meum. |
22 | Vel si mori placet, in me primum verte mucronem. |
23 | Sic nobis potius coniungamur. |
24 | Etiam si vir meus ad me rediret, servarem castitatem, quam me captivitas docuit; vel interirem potius quam perderem. |
25 | Cur moreris, ne mihi iungaris? |
26 | Ego morerer, si mihi iungi velles. |
27 | Habeto me ergo coniugem pudicitiae; et magis animae copulam amato, quam corporis. |
28 | Sperent domini maritum, Christus noverit fratrem. |
29 | Facile suadebimus nuptias, cum nos viderint sic amare. |
30 | Fateor, obstupui; et admiratus virtutem feminae, coniugem plus amavi. |
31 | Numquam tamen illius nudum corpus intuitus sum: numquam eius carnem attigi; timens in pace perdere, quod in praelio servaveram. |
32 | Transeunt in tali matrimonio dies plurimi: amabiliores nos dominis fecerant nuptiae. |
33 | Nulla fugae suspicio, interdum et mense toto aberam fidus gregis pastor per solitudinem. |