Hieronymus, Vita Malchi monachi captivi, 5.
1 | Pascere oves iubetur. |
2 | - Tandem grandi amne transmisso, pervenimus ad interiorem solitudinem, ubi dominam liberosque ex more gentis adorare iussi, cervices flectimus. |
3 | Hic quasi clausus carcere, mutato habitu, id est, nudus ambulare disco. |
4 | Nam aeris quoque intemperies, nihil aliud praeter pudenda velari patiebatur. |
5 | Traduntur mihi pascendae oves, et in malorum comparatione hoc fruor solatio, quod dominos meos, et conservos rarius video. |
6 | Videbar mihi aliquid habere sancti Iacob, recordabar Moysi, qui et ipsi in eremo quondam fuere pastores. |
7 | Vescebar recenti caseo et lacte: orabam iugiter, canebam psalmos, quos in monasterio didiceram. |
8 | Delectabat me captivitas mea; agebamque Dei iudicio gratias, quod monachum, quem in patria fueram perditurus, in eremo inveneram. |