Hieronymus, Vita Malchi monachi captivi, 4.
1 | Captivus adducitur. |
2 | - De Beroa Edessam pergentibus, vicina est publico itineri solitudo, per quam Saraceni incertis sedibus huc atque illuc semper vagantur. |
3 | Quae suspicio frequentiam in illis locis viatorum congregat, ut imminens periculum auxilio mutuo declinetur. |
4 | Erant in comitatu meo viri, feminae, senes, iuvenes, parvuli, numero circiter septuaginta. |
5 | Et ecce subito equorum camelorumque sessores Ismaelitae irruunt, crinitis vittatisque capitibus, ac seminudo corpore, pallia et latas caligas trahentes: pendebant ex humero pharetrae; laxos arcus vibrantes, hastilia longa portabant; non enim ad pugnandum, sed ad praedam venerant. |
6 | Rapimur, dispergimur, in diversa trahimur. |
7 | Ego interim longo postliminio haereditarius possessor, et sero mei consilii poenitens, cum altera muliercula in unius heri servitutem sortitus venio. |
8 | Ducimur, immo portamur sublimes in camelis; et per vastam eremum semper ruinam timentes, pendemus potius quam sedemus. |
9 | Carnes semicrudae, cibus; et lac camelorum, potus erat. |