Hieronymus, Vita Malchi monachi captivi, 3.
1 | Malchi Historia. |
2 | - Ego, inquit, mi nate, Nisibeni agelli colonus, solus parentibus fui. |
3 | Qui cum me quasi stirpem generis sui, et haeredem familiae suae ad nuptias cogerent, monachum potius me velle esse respondi. |
4 | Quantis pater minis, quantis mater blanditiis persecuti sint, ut pudicitiam proderem, haec res sola indicio est, quod et domum et parentes fugi. |
5 | Et quia ad Orientem ire non poteram, propter vicinam Persidem, et Romanorum militum custodiam, ad Occidentem verti pedes, pauxillulum nescio quid portans viatici, quod me ab inopia tantum defensaret. |
6 | Quid multa? |
7 | Perveni tandem ad eremum Chalcidos, quae inter Immas et Beroam magis ad austrum sita est. |
8 | Ibi repertis monachis, eorum me magisterio tradidi, manuum labore victum quaeritans, lasciviamque carnis refrenans ieiuniis. |
9 | Post multos annos incidit mihi desiderium, ut ad patriam pergerem. |
10 | Et dum adhuc viveret mater, iam enim patrem mortuum audieram; solarer viduitatem eius, et exinde venundata possessiuncula, partem erogarem pauperibus, partem monasterio constituerem; quid erubesco confiteri infidelitatem meam? |
11 | partem in sumptuum meorum solatia reservarem. |
12 | Clamare coepit abbas meus, diaboli esse tentationem, et sub honestae rei occasione, latere antiqui hostis insidias. |
13 | Hoc esse, reverti canem ad vomitum suum. |
14 | Sic multos monachorum esse deceptos, numquam diabolum aperta fronte se prodere. |
15 | Proponebat mihi exempla de Scripturis plurima: inter quae illud, quod initio Adam quoque et Evam spe divinitatis supplantaverit. |
16 | Et cum persuadere non posset, provulutus genibus obsecrabat, ne se desererem, ne me perderem, nec, aratrum tenens, post tergum respicerem. |
17 | Vae misero mihi, vici monitorem pessima victoria, putans illum non meam salutem [Mss. utilitatem], sed suum solatium quaerere. |
18 | Prosecutus ergo me de monasterio, quasi funus efferret, et ad extremum valedicens: Video, ait, te filii Satanae cauterio notatum: non quaero causas excusationes non recipio. |
19 | Ovis quae de ovilibus egreditur, lupi statim morsibus [Al. faucibus] patet. |