Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXLVIII.
1 | ALLELUIA. Laudate Dominum de coelis: laudate eum in excelsis. |
2 | Laudate eum, omnes angeli eius: laudate eum, omnes virtutes eius. |
3 | Laudate eum, sol et luna: laudate eum, omnes stellae <et> lumen. |
4 | Laudate eum, coeli coelorum: et aquae omnes quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. |
5 | Quia <ipse dixit, et facta sunt> ipse mandavit, et creata sunt. |
6 | Statuit ea in aeternum, et in saeculum <saeculi> praeceptum posuit, et non praeteribit. |
7 | Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi. |
8 | Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quae faciunt verbum eius. |
9 | Montes et omnes colles, ligna fructifera, et omnes cedri. |
10 | Bestiae et universa pecora, serpentes, et volucres pennatae. |
11 | Reges terrae et omnes populi, principes, et omnes iudices terrae. |
12 | Iuvenes, et virgines, senes cum iunioribus laudent nomen Domini: quia exaltatum est nomen eius solius. |
13 | Confessio eius super coelum et terram: et exaltavit cornu populi sui. |
14 | Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo appropinquanti sibi. |
15 | ALLELUIA. ALLELUIA [Ms. add. AGGAEI ET ZACHARIAE]. |
16 | Laudate Dominum de coelis: laudate eum in excelsis. |
17 | Laudate eum, omnes angeli eius: laudate eum, omnes virtutes eius. |
18 | Laudate eum, sol et luna: laudate eum, omnes stellae et lumen. |
19 | Laudate eum, coeli coelorum: et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. |
20 | Quia [Ms. Quoniam] ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. |
21 | Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit. |
22 | Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi. |
23 | Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quae faciunt verbum eius. |
24 | Montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri. |
25 | Bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae. |
26 | Reges terrae et omnes populi, principes, et omnes iudices terrae. |
27 | Iuvenes et virgines, senes cum iunioribus, laudent nomen Domini. |
28 | Quia [Ms. Quoniam] exaltatum est nomen eius solius; confessio eius super coelum et terram. |
29 | Et exaltavit cornu populi sui: hymnus [Ms. hymnum] omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo appropinquanti sibi. |
30 | ALLELUIA. |