monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXLVII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXLVI. <<<     >>> PSALMUS CXLVIII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXLVII.

1 ALLELUIA AGGAEI, ET ZACHARIAE> Lauda, Ierusalem, Dominum: lauda Deum tuum, Sion.
2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum: benedixit filiis tuis in te.
3 Qui posuit fines tuos pacem: <et> adipe frumenti satiat te.
4 Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo eius.
5 Qui dat nivem sicut lanam: nebulam sicut cinerem spargit.
6 Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris eius quis sustinebit? ** E> mittet verbum suum, et liquefaciet ea: flabit spiritus eius, et fluent aquae.
7 Qui annuntiat verbum suum Iacob: iustitias et iudicia sua Israel.
8 Non fecit taliter omni sua non manifestavit eis.
9 ALLELUIA. ALLELUIA. Lauda, Ierusalem, Dominum: lauda Deum tuum, Sion.
10 Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te.
11 Qui posuit fines tuos pacem: et adipe frumenti satians te.
12 Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo eius.
13 Qui dat nivem sicut lanam: nebulam velut [Ms. sicut] cinerem spargit.
14 Mittit crystallum suam sicut frusta panis: ante faciem frigoris eius quis subsistet? Mittet verbum suum, et liquefaciet ea: flabit [Ms. flavit] spiritus eius, et fluent [Ms. profluent] aquae.
15 Pronuntians verbum suum Iacob: iustitias et iudicia sua Israel.
16 Non fecit taliter omni nationi: et iudicia sua non manifestavit eis.
17 ALLELUIA.
Hieronymus HOME

bnf11947.518