monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXLVI.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXLV. <<<     >>> PSALMUS CXLVII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXLVI.

1 ALLELUIA. <AGGAEI, ET ZACHARIAE> Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit iucunda, + decoraque> laudatio.
2 Aedificans Ierusalem Dominus: dispersiones Israelis [Ms. Israhel] congregabit.
3 Qui sanat contritos corde: et alligat contritiones eorum.
4 Qui numerat multitudinem stellarum: <et> omnibus eis nomina vocat.
5 Magnus Dominus noster, et magna virtus eius: et sapientiae eius non est numerus.
6 Suscipiens mansuetos Dominus: humilians <autem ** peccatores usque ad terram.
7 Praecinite Domino in confessione: psallite Deo nostro in cithara.
8 Qui operit coelum nubibus: et parat terrae pluviam.
9 Qui producit in montibus fenum: <et herbam servituti hominum> Qui dat iumentis escam ipsorum: <et> pullis corvorum invocantibus eum.
10 Non in fortitudine equi, voluntatem habebit: nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
11 <Bene> placitum est Domino super timentes eum, <et> in eis qui sperant super misericordia eius.
12 ALLELUIA. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus: Deo nostro iucunda sit laudatio.
13 Aedificans Ierusalem Dominus: et dispersiones Israel congregans.
14 Qui sanat contritos corde: et alligat contritiones eorum.
15 Qui numerat multitudinem stellarum: et omnibus eis nomina vocat.
16 Magnus Dominus noster, et magna virtus eius: et sapientiae eius non est numerus.
17 Suscipiens mansuetos Dominus: humiliat autem peccatores usque ad terram.
18 Incipite Domino in confessione: psallite Deo nostro in cithara.
19 Qui operit coelum nubibus: et parat terrae pluviam.
20 Qui producit in montibus fenum: et herbam servituti hominum.
21 Qui dat iumentis escam ipsorum: et pullis corvorum invocantibus eum.
22 Non in viribus equi voluntatem habebit: neque in tabernaculis viri beneplacitum est ei.
23 Beneplacitum est Domino: super timentes eum, et in eos qui sperant in misericordia eius.
Hieronymus HOME

bnf11947.518