Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXLV.
1 | ALLELUIA, <AGGAEI, ET ZACHARIAE> Lauda, anima mea, Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. |
2 | Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. |
3 | Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt <omnes> cogitationes eorum. |
4 | Beatus cuius Deus Iacob adiutor eius: spes eius in Domino Deo ipsius qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt: Qui custodit veritatem in saeculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. |
5 | Dominus solvit compeditos: Dominus illuminat caecos. |
6 | Dominus erigit elisos: Dominus diligit iustos. |
7 | Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet. |
8 | Regnabit Dominus in saecula: Deus tuus Sion in generationem et generationem. |
9 | ALLELUIA. Lauda, anima mea, Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. |
10 | Nolite confidere in principibus, neque in filiis hominum, in quibus non est salus. |
11 | Exiet spiritus eius et revertetur in terram suam: in illa die peribunt [Ms. perient] omnes cogitationes eorum. |
12 | Beatus cuius Deus Iacob adiutor eius [Ms. est]: spes eius in Domino Deo ipsius. |
13 | Qui fecit coelum et terram, mare, et omnia quae in eis [Ms. ea] sunt. |
14 | Qui custodit veritatem in saeculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. |
15 | Dominus erigit elisos, Dominus solvit compeditos: Dominus illuminat caecos, Dominus dirigit iustos. |
16 | Dominus custodit advenam, pupillum te viduam suscipiet, et viam peccatorum exterminabit. |
17 | Regnabit Dominus in aeternum; Deus tuus Sion in saeculum saeculi. |