monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXLIV.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXLIII. <<<     >>> PSALMUS CXLV.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXLIV.

1 LAUDATIO IPSI DAVID. [Aleph.] Exaltabo te, Deus meus rex: et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum <saeculi> [Beth.] Per singulos dies benedicam tibi: et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum <saeculi> [Gimel.] Magnus Dominus, et laudabilis nimis: et magnitudinis eius non est finis.
2 [Daleth.] Generatio et generatio laudabit opera tua: et potentiam tuam pronuntiabunt.
3 [He.] Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt.
4 [Vav.] Et virtutem terribilium tuorum dicent: et magnitudinem tuam narrabunt.
5 [Zain.] Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et iustitia tua exsultabunt.
6 [Heth.] Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors.
7 [Teth.] Suavis Dominus universis: et miserationes eius super omnia opera eius.
8 [Iod.] Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua: et sancti tui benedicant tibi.
9 [Caph.] Gloriam regni tui dicent: et potentiam tuam loquentur.
10 [Lamed.] Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui.
11 [Mem.] Regnum tuum, regnum omnium saeculorum: et dominatio tua in omni generatione, et generationem.
12 <Fidelis Dominus in omnibus verbis suis: et sanctus in omnibus operibus suis> [Lamech.] Allevat Dominus omnes qui corruunt: et erigit omnes elisos.
13 [Ain.] Oculi omnium in te sperant, Domine: et tu das escam illorum in tempore opportuno.
14 [Phe.] Aperis <tu> manum tuam: et imples omne animal benedictione.
15 [Sade.] Iustus Dominus in omnibus viis suis: et sanctus in omnibus operibus suis.
16 [Coph.] Prope est Dominus omnibus invocantibus eum + omnibus invocantibus eum> in veritate.
17 [Res.] Voluntatem timentium se faciet: et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
18 [Sin.] Custodit Dominus omnes diligentes se: et omnes peccatores disperdet.
19 [Thav.] Laudationem Domini loquetur os meum: et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum, et in saeculum <saeculi> LAUDATIO IPSI DAVID. [Aleph.] Exaltabo te, Deus rex meus: et benedicam nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi.
20 [Beth.] Per singulos dies benedicam te: et laudabo nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi.
21 [Gimel.] Magnus Dominus, et laudabilis nimis: et magnitudinis eius non est finis.
22 [Daleth.] Generatio et generatio laudabunt opera tua: et potentiam tuam pronuntiabunt.
23 [He.] Magnificentiam maiestatis tuae, et sanctitatem tuam loquentur: et mirabilia tua narrabunt.
24 [Vav.] Virtutem terribiliorum tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt.
25 [Zain.] Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: et iustitia tua exsultabunt.
26 [Heth.] Misericors et miserator Dominus: patiens, et multum misericors.
27 [Teth.] Suavis Dominus universis: et miserationes eius super omnia opera eius.
28 [Iod.] Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua: et sancti tui benedicent. [Ms. benedicant] te.
29 [Caph.] Gloriam regni tui dicent: et potentiam tuam loquentur.
30 [Lamed.] Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui.
31 [Mem.] Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum: et dominatio tua in omni generatione, et progenie.
32 Fidelis Dominus in verbis suis: et sanctus in omnibus operibus suis.
33 [Lamech.] Allevat Dominus omnes qui ruunt: et erigit omnes elisos.
34 [Ain.] Oculi omnium in te sperant, Domine: et tu das escam illis in tempore opportuno.
35 [Phe.] Aperis tu manum tuam; et imples omne animal [Ms. omnem animam] benedictione.
36 [Sade.] Iustus Dominus in viis suis: et sanctus in omnibus operibus suis.
37 [Coph.] Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, in veritate.
38 [Res.] Voluntatem timentium se faciet: et orationes eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
39 [Sin.] Custodit Dominus omnes diligentes se [Ms. eum]: et omnes peccatores disperdet.
40 [Thav.] Laudem Domini loquetur os meum: et benedicat omnis caro nomen sanctum eius in aeternum, et in saeculum saeculi.
Hieronymus HOME

bnf11947.518

Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXLIII. <<<     >>> PSALMUS CXLV.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXLIV.