monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXLIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXLII. <<<     >>> PSALMUS CXLIV.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXLIII.

1 <PSALMUS> DAVID: ADVERSUS GOLIATH> Benedictus Dominus Deus meus: qui docet manus meas ad praelium, <et> digitos meos ad bellum.
2 Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me.
3 Domine, quid est homo quia innotuisti ei? <aut> filius hominis quia reputas eum? Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra praetereunt.
4 Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt.
5 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
6 Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum.
7 Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.
8 Deus, canticum novum cantabo tibi: in psalterio decachordo psallam tibi.
9 Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, eripe me.
10 Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum, dextera iniquitatis.
11 Quorum filii sicut novellae plantationes [Ms. novella], in iuventute sua.
12 Filiae eorum compositae: circumornatae, ut similitudo templi.
13 Promptuaria eorum plena: eructantia ex hoc in illud.
14 Oves eorum fetosae, abundantes in egressibus suis: boves eorum crassae.
15 Non est ruina maceriae neque transitus: neque clamor in plateis eorum.
16 Beatum <dixerunt> populum, cui haec sunt: beatus populus cuius Dominus Deus eius.
17 [Ms. PSALMUS] DAVID AD GOLIAM. Benedictus Dominus Deus meus: qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.
18 Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus.
19 Protector meus, et in ipso speravi: subiiciens populos sub me.
20 Domine, quid est homo quod [Ms. quoniam] innotuisti ei? aut filius hominis quoniam reputas eum? Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra praetereunt.
21 Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt.
22 Corusca coruscationes tuas, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
23 Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis, et [Ms. tac. et] de manu filiorum alienorum.
24 Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.
25 Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio decem chordarum psallam tibi.
26 Qui das salutem regibus: qui liberas David servum tuum de gladio maligno.
27 Eripe me, et libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum.
28 Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.
29 Quorum filii sicut novellae plantationes: stabiliti a iuventute sua.
30 Filiae eorum compositae: circumornatae, ut similitudo templi.
31 Promptuaria eorum plena: eructantia ex hoc in illud.
32 Oves eorum fetosae, abundantes in itineribus suis: boves eorum crassae.
33 Non est ruina maceriae neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
34 Beatum dixerunt populum, cui haec sunt: beatus populus cuius est Dominus Deus eorum.
Hieronymus HOME

bnf11947.518

Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXLII. <<<     >>> PSALMUS CXLIV.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXLIII.