Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXLI.
1 | INTELLECTUS DAVID, CUM ESSET IN SPELUNCA, ORATIO. Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. |
2 | Effundo in conspectu eius orationem meam: tribulationem meam ante ipsum pronuntio. |
3 | In deficiendo ex me spiritum meum: et tu cognovisti semitas meas. |
4 | In via hac qua ambulabam: absconderunt laqueum mihi. |
5 | Considerabam ad dexteram, et videbam: et non erat qui cognosceret me. |
6 | Periit fuga a me: et non est qui requirat animam meam. |
7 | Clamavi ad te, Domine: dixi, Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. |
8 | Intende deprecationem meam: quia humiliatus sum nimis. |
9 | Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me. |
10 | Educ de custodia animam meam, ad confitendum nomini tuo: me exspectant iusti, donec retribuas mihi. |
11 | INTELLECTUS DAVID [Ms. IPSI DAVID], CUM ESSET IN SPELUNCA, ORATIO. Voce mea [Ms. vocem meam] ad Dominum clamavi: voce mea ad Deum [Ms. Dominum] deprecatus sum. |
12 | Effundam in conspectu eius orationem meam: et tribulationem meam ante ipsum pronuntiem. |
13 | In deficiendo in me spiritum meum: et tu cognovisti semitas meas. |
14 | In via hac qua ambulabam: absconderunt superbi laqueos mihi. |
15 | Considerabam a dextris, et videbam: et non erat qui agnosceret me. |
16 | Periit fuga a me: non est qui requirat [Ms. inquirat] animam meam. |
17 | Clamavi ad te, Domine: dixi, Tu es spes mea: portio mea in terra viventium. |
18 | Intende in [Ms. ad] orationem meam: quia [Ms. quoniam] humiliatus sum nimis. |
19 | Libera me a persequentibus me: quoniam confortati sunt super me. |
20 | Educ de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo, Domine. |
21 | Me exspectant iusti, donec retribuas mihi. |