monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXL.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXXXIX. <<<     >>> PSALMUS CXLI.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXL.

1 PSALMUS DAVID. Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci meae cum clamavero ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3 Pone, Domine, custodiam ori meo: <et> ostium circumstantiae labiis meis.
4 Non declines cor meum in verba malitiae: ad excusandas excusationes in peccatis.
5 Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum.
6 Corripiet me iustus in misericordia: et increpabit me: oleum <autem> peccatoris non impinguet caput meum.
7 Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: absorpti sunt iuncti petrae iudices eorum.
8 Audient verba mea, quoniam potuerunt: sicut crassitudo terrae erupta est super terram.
9 Dissipata sunt ossa nostra secus infernum: quia ad te, Domine, Domine, oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam.
10 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem.
11 Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam.
12 PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID].
13 Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci orationis [Ms. deprecationis] meae, dum clamavero ad te.
14 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.
15 Elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum.
16 Pone, Domine, custodiam ori meo: et ostium circumstantiae labiis meis.
17 Ut non declines cor meum in verbum malum: ad excusandas excusationes in peccatis.
18 Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non combinabor cum electis eorum.
19 Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
20 Quoniam adhuc oratio mea in beneplacitis eorum: absorpti sunt continuati petrae iudices eorum, audient verba mea, quoniam potuerunt.
21 Sicut crassitudo terrae eructat super terram: dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
22 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei: in te speravi, ne auferas animam meam.
23 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi: et a scandalis operantibus iniquitatem.
24 Cadent in retiaculum eius peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.
Hieronymus HOME

bnf11947.518