monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXXXVIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXXXVII. <<<     >>> PSALMUS CXXXIX.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXXVIII.

1 IN FINEM, DAVID PSALMUS. Domine, probasti me, et cognovisti <me> tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.
2 Intellexisti cogitationes meas de longe: semitam meam, et funiculum meum investigasti.
3 Et omnes vias meas praevidisti: quia non est sermo in lingua mea.
4 Ecce, Domine, <tu> cognovisti omnia novissima et antiqua: <tu> formasti me, et posuisti super me manum tuam.
5 Mirabilis <facta est> scientia <tua> ex me: confortata est, <et> non potero ad eam.
6 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic <es> si descendero in infernum, ades.
7 Si sumpsero pennas <meas> diluculo: <et> habitavero in extremis maris.
8 Etenim illuc manus tua deducet me: et tenebit me dextera tua.
9 Et dixi, Forsitan tenebrae conculcabunt me? et nox illuminatio mea in deliciis meis.
10 Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae eius, ita et lumen eius.
11 Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meae.
12 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit [Ms. cognoscet] nimis.
13 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti, in occulto: et substantia mea, in inferioribus terrae.
14 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, et nemo in eis.
15 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum.
16 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exsurrexi, et adhuc sum tecum.
17 Si occideris, Deus, peccatores: viri sanguinum, declinate a me.
18 Quia dicitis in cogitatione: accipient in vanitate civitates tuas.
19 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos: et inimici facti sunt mihi.
20 Proba me, Deus, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas.
21 Et vide si via iniquitatis in me est: et deduc me in via aeterna.
22 IN FINEM, PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID].
23 Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem [Ms. sedem] meam, et resurrectionem meam.
24 Intellexisti cogitationes meas, a [Ms. de] longe, semitam meam, et directionem meam investigasti, et omnes vias meas praevidisti: quia non est dolus in lingua mea.
25 Ecce tu, Domine [Ms. Domine tu], cognovisti omnia novissima et antiqua.
26 Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
27 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, nec potero ad eam.
28 Quo ibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es: et si descendero in infernum, ades.
29 Si sumpsero pennas meas ante lucem: et habitavero in postremo maris.
30 Etenim illuc manus tua deducet me? et tenebit [Ms. contenebit] me dextera tua.
31 Et dixi, Forsitan tenebrae conculcabunt me: et nox illuminatio mea in deliciis meis.
32 Quia tenebrae non obscurabuntur abs te: et nox sicut dies illuminabitur.
33 Sicut tenebrae eius, ita et lumen eius: quia tu, Domine, possedisti renes meos et suscepisti me de utero matris meae.
34 Confitebor tibi, Domine, quoniam terribiliter mirificatus es: mira opera tua, et anima mea novit nimis.
35 Non est occultatum os meum abs te, quod fecisti, in occulto: et substantia mea, in inferioribus terrae.
36 Imperfectum meum viderunt oculi tui: et in libro tuo omnes scribentur.
37 Dies formabuntur, et nemo in eis: mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum.
38 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: resurrexi, et adhuc tecum sum: si occidas, Deus, peccatores.
39 Viri sanguinum, declinate a me, quia dicitis in cogitationibus vestris: accipient in vanitate civitates suas.
40 Nonne qui te oderunt, Deus, oderam illos? et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos: et [Ms. tac. et] inimici facti sunt mihi.
41 Proba me, Deus [Ms. Domine], et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas.
42 Et vide si via iniquitatis in me est: et deduc me in viam aeternam [Ms. via aeterna].
Hieronymus HOME

bnf11947.518

Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXXXVII. <<<     >>> PSALMUS CXXXIX.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXXXVIII.