monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXXXVII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXXXVI. <<<     >>> PSALMUS CXXXVIII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXXVII.

1 <IPSI> DAVID. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: <quoniam audisti verba oris mei> <Et> in conspectu angelorum psallam tibi: adorabo ad templum factum tuum, et confitebor nomini tuo.
2 Super misericordia tua, et veritate tua: quoniam magnificasti super <omne> nomen factum tuum.
3 In <quacumque> die invocavero <te> exaudi me: multiplicabis in anima mea virtutem.
4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae: quia audierunt <omnia> verba tui.
5 Et cantent in viis Domini: quoniam magna <est ** gloria Domini.
6 Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.
7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me: <et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
8 Dominus retribuet pro me: Domine, misericordia tua in saeculum: opera manuum tuarum ne despicias.
9 IPSI DAVID. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: quoniam exaudisti omnia verba oris mei, et in conspectu angelorum psallam tibi.
10 Adorabo ad templum sanctum tuum: et confitebor nomini tuo, Domine.
11 Super misericordia tua, et veritate tua: quoniam magnificasti super nos nomen sanctum tuum.
12 In quacumque die invocavero te, exaudi me: multiplicabis in anima mea virtutem tuam.
13 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae: quoniam audierunt omnia verba oris tui, et cantent in canticis Domino.
14 Quoniam magna est gloria Domini: quia [Ms. quoniam] excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe agnoscit. [Ms. cognoscit].
15 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me: et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
16 Domine, retribue pro me: Domine, misericordia tua in saeculum: opera manuum tuarum ne despicias.
Hieronymus HOME

bnf11947.518