monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXXXVI.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXXXV. <<<     >>> PSALMUS CXXXVII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXXVI.

1 DAVID PSALMUS, IEREMIAE> Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus: cum recordaremur Sion.
2 In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra.
3 Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum.
4 Et qui abduxerunt nos: hymnum cantate nobis de canticis Sion.
5 Quomodo cantabimus canticum Domini, in terra aliena? Si oblitus fuero tui, Ierusalem: oblivioni detur dextera mea.
6 Adhaereat lingua mea faucibus meis: si non meminero tui.
7 Si non proposuero Ierusalem, in principio laetitiae meae.
8 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Ierusalem.
9 Qui dicunt, Exinanite, exinanite, usque ad fundamentum in ea.
10 Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam: quam retribuisti nobis.
11 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
12 PSALMUS DAVID, IEREMIAE. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus: dum recordaremur tui, Sion.
13 In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra.
14 Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
15 Quomodo cantabimus canticum Domini, in terra aliena? Si oblitus fuero tui, Ierusalem: obliviscatur me dextera mea.
16 Adhaereat lingua mea faucibus meis: si non meminero tui.
17 Si non proposuero tui Ierusalem, in principio laetitiae meae.
18 Memento, Domine, filiorum Edom, in die Ierusalem.
19 Qui dicunt, Exinanite, exinanite, quousque ad fundamentum in ea.
20 Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam: quam tu retribuisti nobis.
21 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
Hieronymus HOME

bnf11947.518