monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXXXIV.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXXXIII. <<<     >>> PSALMUS CXXXV.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXXIV.

1 ALLELUIA. Laudate nomen Domini: laudate, servi, Dominum.
2 Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave.
4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus: Israel in possessionem sibi.
5 Quia ego cognovi quod magnus <est> Dominus: et Deus noster prae omnibus diis.
6 Omnia quae <cumque> voluit Dominus, fecit in coelo et in terra: in mari, et in omnibus abyssis.
7 Educens nubes ab extremo terrae: fulgura in pluviam fecit.
8 Qui producit ventos de thesauris suis: qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.
9 <Et> misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius.
10 Qui percussit gentes multas: occidit reges fortes.
11 Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.
12 Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo.
13 Domine, nomen tuum in aeternum: Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur.
15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
16 Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
17 Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 . . . . . .. . . . . .. . . . . . Similes illis fiant qui faciunt ea, <et omnes qui confidunt in eis.
19 Domus Israel, benedicite Domino: domus Aaron, benedicite Domino.
20 Domus Levi, benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 Benedictus Dominus ex Sion: qui habitat in Ierusalem.
22 ALLELUIA. Laudate nomen Domini: laudate, servi, Dominum.
23 Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
24 Laudate Dominum, quoniam benignus est Dominus: psallite nomini eius, quoniam suavis est.
25 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus: Israel in possessionem sibi.
26 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus: et Deus noster prae omnibus diis.
27 Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit in coelo, et in terra, in mari et in abyssis.
28 Et educens nubes ab extremis terrae: fulgura in pluviam fecit.
29 Qui producit ventos de thesauris suis: qui percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus.
30 Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem, et in omnes servos eius.
31 Qui percussit gentes multas: et occidit reges fortes.
32 Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan: et omnia regna Chanaan occidit.
33 Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo.
34 Domine, nomen tuum in aeternum: Domine, memoriale tuum in saeculum saeculi.
35 Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis consolabitur.
36 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
37 Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
38 Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt.
39 Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt.
40 Non clamabunt in gutture suo: neque enim est spiritus in ore ipsorum.
41 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
42 Domus Israel, benedicite Dominum: domus Aaron, benedicite Dominum: domus Levi, benedicite Dominum.
43 Qui timetis Dominum, benedicite Dominum: benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.
Hieronymus HOME

bnf11947.518

Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXXXIII. <<<     >>> PSALMUS CXXXV.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXXXIV.