monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXXX.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXXIX. <<<     >>> PSALMUS CXXXI.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXX.

1 CANTICUM GRADUUM <DAVID> Domine, non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei.
2 Neque ambulavi in magnis: neque in mirabilibus super me.
3 Si non humiliter sentiebam: sed exaltavi animam meam.
4 Sicut ablactatus est super matre sua: ita retributio in anima mea.
5 Speret Israel in Domino, ex hoc nunc, et usque in saeculum.
6 CANTICUM GRADUUM. Domine, non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei.
7 Neque ambulavi in magnis: neque in mirabilibus super me.
8 Si non humiliter sentiebam: sed exaltavi animam meam.
9 Sicut ablactatus super matrem suam: ita retribues in animam meam.
10 Speret Israel in Domino, ex hoc nunc, et usque in saeculum.
Hieronymus HOME

bnf11947.518