monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXXIX.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXXVIII. <<<     >>> PSALMUS CXXX.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXIX.

1 CANTICUM GRADUUM. De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi vocem meam.
2 Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris: Domine: Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te, Domine.
4 Sustinuit anima mea in verbo eius: speravit anima mea in Domino.
5 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.
6 Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio.
7 Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus eius.
8 CANTICUM GRADUUM. De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam.
9 Fiant aures tuae intendentes in orationem servi tui.
10 Si iniquitates observaveris, Domine: Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te, Domine.
11 Sustinuit anima mea verbum tuum: speravit anima mea in Domino.
12 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.
13 Quia apud Dominum misericordia est: et copiosa apud eum redemptio.
14 Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus eius.
Hieronymus HOME

bnf11947.518