monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXXVIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXXVII. <<<     >>> PSALMUS CXXIX.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXVIII.

1 CANTICUM GRADUUM. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel.
2 Saepe expugnaverunt me a iuventute mea: etenim non potuerunt mihi.
3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam.
4 Dominus iustus concidit cervices peccatorum: confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.
5 Fiant sicut fenum tectorum: quod priusquam evellatur, exaruit.
6 De quo non implevit manum suam qui metit: et sinum suum qui manipulos colligit.
7 Et non dixerunt qui praeteribant; benedictio Domini super vos: benediximus vobis in nomine Domini.
8 CANTICUM GRADUUM. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel: saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt mihi.
9 Supra [Ms. Super] dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitates suas.
10 Dominus iustus concidet cervices peccatorum: confundantur et revereantur omnes qui oderunt Sion.
11 Fiant sicut fenum aedificiorum, quod priusquam evellatur, arescit.
12 De quo non implevit manum suam qui metet, nec sinum suum qui manipulos colliget.
13 Et non dixerunt qui praeteribant, benedictio Domini super vos: benediximus [Ms. benedicimus] vos in nomine Domini.
Hieronymus HOME

bnf11947.518