monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXXVII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXXVI. <<<     >>> PSALMUS CXXVIII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXVII.

1 CANTICUM GRADUUM. Beati omnes, qui timent Dominum: qui ambulant in viis eius.
2 Labores manuum tuarum + quia> manducabis, beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut abundans, in lateribus domus tuae.
4 Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae.
5 Ecce sic benedicetur homo: qui timet Dominum.
6 Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae.
7 Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.
8 CANTICUM GRADUUM. Beati omnes qui timent Dominum: qui ambulant in viis eius.
9 Labores fructuum tuorum manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
10 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuae.
11 Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae.
12 Ecce sic benedicetur omnis homo: qui timet Dominum.
13 Benedicat te Dominus ex Sion: et videas quae bona sunt in Ierusalem omnibus diebus vitae tuae.
14 Et videas filios filiorum tuorum: pax super Israel.
Hieronymus HOME

bnf11947.518