monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXXV.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXXIV. <<<     >>> PSALMUS CXXVI.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXV.

1 CANTICUM GRADUUM. In convertendo Dominus captivitatem Sion: facti sumus sicut consolati.
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra exsultatione.
3 Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere cum eis.
4 Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes.
5 Converte, Domine, captivitatem nostram: sicut torrens in austro.
6 Qui seminant in lacrymis: in exsultatione metent.
7 Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua.
8 Venientes <autem> venient cum exsultatione: portantes manipulos suos.
9 CANTICUM GRADUUM. In convertendo Dominus captivitatem Sion: facti sumus sicut consolati.
10 Tunc repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra exsultatione.
11 Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere cum illis: magnificavit Dominus facere nobiscum, facti sumus laetantes.
12 Converte, Domine, captivitatem nostram: sicut torrens in austro.
13 Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent: euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua.
14 Venientes autem venient in exsultatione: portantes manipulos suos.
Hieronymus HOME

bnf11947.518