monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXXIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXXII. <<<     >>> PSALMUS CXXIV.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXXIII.

1 CANTICUM GRADUUM. Nisi <quia> Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel? nisi <quia> Dominus erat in nobis.
2 Cum exsurgerent homines in nos: forte vivos deglutissent nos.
3 Cum irasceretur furor eorum in nos: forsitan aqua absorbuisset nos.
4 Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
5 Benedictus Dominus: qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
6 Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium.
7 Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
8 Adiutorium nostrum in nomine Domini: qui fecit coelum et terram.
9 CANTICUM GRADUUM. Nisi quod [Ms. quia] Dominus erat in nobis, dicat nunc [Ms. vero] Israel: nisi quia Dominus erat in nobis.
10 Dum insurgerent homines in nos: forsitan vivos deglutissent nos.
11 Dum irasceretur animus eorum adversus nos: forsitan velut aqua absorbuissent nos.
12 Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
13 Benedictus Dominus: qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
14 Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium.
15 Laqueus contritus est: et nos liberati sumus.
16 Adiutorium nostrum in nomine Domini: qui fecit coelum et terram.
Hieronymus HOME

bnf11947.518