monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXVIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXVII. <<<     >>> PSALMUS CXIX.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXVIII.

1 <ALLELUIA> Aleph.
2 Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.
3 Aleph.
4 Beati qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum.
5 Aleph.
6 Non enim qui operantur iniquitatem: in viis eius ambulaverunt.
7 Aleph. Tu mandasti, mandata tua custodiri [Ms. custodire] nimis.
8 Aleph.
9 Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas iustificationes tuas! Aleph.
10 Tunc non confundar: cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
11 Aleph.
12 Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
13 Aleph.
14 Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.
15 Beth.
16 In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
17 Beth. In toto corde meo exquisivi te: ne [Ms. non] repellas me a mandatis tuis.
18 Beth.
19 In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.
20 Beth.
21 Benedictus es, Domine: doce me iustificationes tuas.
22 Beth.
23 In labiis meis, pronuntiavi omnia iudicia oris tui.
24 Beth.
25 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
26 Beth.
27 In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas.
28 Beth.
29 In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
30 Gimel.
31 <Re> tribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos.
32 Gimel.
33 Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua.
34 Gimel.
35 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
36 Gimel.
37 Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore.
38 Gimel.
39 Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis.
40 Gimel.
41 Aufer a me opprobrium et contemptum: quia testimonia tua exquisivi.
42 Gimel.
43 Etenim sederunt principes, <et> adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis.
44 Gimel.
45 Nam et testimonia tua meditatio mea est: <et> consilium meum iustificationes tuae.
46 Daleth.
47 Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
48 Daleth.
49 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas.
50 Daleth.
51 Viam iustificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis.
52 Daleth.
53 Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis.
54 Daleth.
55 Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei.
56 Daleth.
57 Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus.
58 Daleth.
59 Adhaesi testimoniis tuis, Domine: noli me confundere.
60 Daleth.
61 Viam mandatorum tuorum cucurri: cum dilatasti cor meum.
62 He.
63 Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper.
64 He.
65 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde <meo> He.
66 Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui.
67 He.
68 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
69 He.
70 Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.
71 He.
72 Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo.
73 He.
74 Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia iudicia tua iucunda.
75 He.
76 Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me.
77 Vav.
78 Et veniat super me misericordia tua, Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum.
79 Vav.
80 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis.
81 Vav.
82 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis supersperavi.
83 Vav.
84 Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi.
85 Vav.
86 Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi.
87 Vav.
88 Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar.
89 Vav.
90 Et meditabar in mandatis tuis: quae dilexi.
91 Vav.
92 Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi: et exercebar in iustificationibus tuis.
93 Zain.
94 Memor esto verbi <tui> servo tuo: in quo mihi spem dedisti.
95 Zain.
96 Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me.
97 Zain.
98 Superbi inique agebant usquequaque: a lege <autem> tua non declinavi.
99 Zain.
100 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine: et consolatus sum.
101 Zain.
102 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
103 Zain.
104 Cantabiles mihi erant iustificationes tuae, in loco peregrinationis meae.
105 Zain.
106 Memor fui nocte nominis tui, Domine: et custodivi legem tuam.
107 Zain.
108 Haec facta est mihi: quia iustificationes tuas exquisivi.
109 Heth.
110 Portio mea, Domine: dixi, custodire legem tuam.
111 Heth.
112 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde ÷ meo> miserere mei secundum eloquium tuum.
113 Heth.
114 Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua.
115 Heth.
116 Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua.
117 Heth.
118 Funes peccatorum circumplexi sunt me <et> legem tuam non sum oblitus.
119 Heth.
120 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tuae.
121 Heth.
122 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
123 Heth.
124 Misericordia tua, Domne, plena est terra: iustificationes tuas doce me.
125 Teth.
126 Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine: secundum verbum tuum.
127 Teth.
128 Bonitatem et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi.
129 Teth. Priusquam humiliarer [Ms. humiliar], ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.
130 Teth.
131 Bonus es tu: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.
132 Teth.
133 Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde scrutabor mandata tua.
134 Teth.
135 Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego <vero> legem tuam meditatus sum.
136 Teth.
137 Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam iustificationes tuas.
138 Teth.
139 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
140 Iod.
141 Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua.
142 Iod.
143 Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur: quia in verba tua supersperavi.
144 Iod.
145 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua: et <in> veritate <tua> humiliasti me.
146 Iod.
147 Fiat misericordia tua, ut consoletur me: secundum eloquium tuum servo tuo.
148 Iod.
149 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea <est> Iod.
150 Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.
151 Iod.
152 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
153 Iod.
154 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis: ut non confundar.
155 Caph.
156 Defecit in salutare tuum anima mea: <et> in verbum tuum supersperavi.
157 Caph.
158 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum: dicentes, Quando consolaberis me? Caph.
159 Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus.
160 Caph.
161 Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me iudicium? Caph.
162 Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua.
163 Caph.
164 Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adiuva me.
165 Caph.
166 Paulo minus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua.
167 Caph.
168 Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui.
169 Lamed.
170 In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo.
171 Lamed.
172 In generationem et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet.
173 Lamed.
174 Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
175 Lamed.
176 Nisi quod lex tua meditatio mea <est> tunc forte periissem in humilitate mea.
177 Lamed.
178 In aeternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me.
179 Lamed.
180 Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi.
181 Lamed.
182 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me: testimonia tua intellexi.
183 Lamed.
184 Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis.
185 Mem.
186 Quomodo dilexi legem tuam <Domine> tota die meditatio mea <est> Mem.
187 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est.
188 Mem.
189 Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea <est> Mem.
190 Super senes intellexi: quia mandata tua quaesivi.
191 Mem.
192 Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua.
193 Mem.
194 A iudiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi.
195 Mem.
196 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo.
197 Mem.
198 A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis.
199 Nun.
200 Lucerna pedibus meis verbum tuum: et lumen semitis meis.
201 Nun.
202 Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae.
203 Nun.
204 Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum.
205 Nun.
206 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine: et iudicia tua doce me.
207 Nun.
208 Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus.
209 Nun.
210 Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi.
211 Nun.
212 Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum: quia exsultatio cordis mei sunt.
213 Nun.
214 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, propter retributionem.
215 Samech.
216 Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi.
217 Samech.
218 Adiutor et susceptor meus es tu: <et> in verbum tuum supersperavi.
219 Samech.
220 Declinate a me, maligni; et scrutabor mandata Dei mei.
221 Samech.
222 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab exspectatione mea.
223 Samech.
224 Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper.
225 Samech.
226 Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis: quia iniusta cogitatio eorum.
227 Samech.
228 Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: ideo dilexi testimonia tua.
229 Samech.
230 Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui.
231 Ain.
232 Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me.
233 Ain.
234 Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.
235 Ain.
236 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium iustitiae tuae.
237 Ain.
238 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me.
239 Ain.
240 Servus tuus <sum> ego: da mihi intellectum, ut [Ms. et] sciam testimonia tua.
241 Ain.
242 Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam.
243 Ain.
244 Ideo dilexi mandata tua, super curum et topazion.
245 Ain.
246 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.
247 Phe.
248 Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.
249 Phe.
250 Declaratio sermonum tuorum illuminat: ÷ et> intellectum dat parvulis.
251 Phe.
252 Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.
253 Phe.
254 Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum.
255 Phe.
256 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia.
257 Phe.
258 Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua.
259 Phe.
260 Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas.
261 Phe.
262 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.
263 Sade.
264 Iustus es, Domine: et rectum iudicium tuum.
265 Sade.
266 Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis.
267 Sade.
268 Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei: Sade.
269 Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud.
270 Sade.
271 Adolescentulus sum ego et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus.
272 Sade.
273 Iustitia tua, iustitia in aeternum: et lex tua veritas.
274 Sade.
275 Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea <est> Sade.
276 Aequitas testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam.
277 Coph.
278 Clamavi in toto corde <meo> exaudi me, Domine: iustificationes tuas requiram.
279 Coph.
280 Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua.
281 Coph.
282 Praeveni in maturitate, et clamavi: <quia> in verba tua supersperavi.
283 Coph.
284 Praevenerunt oculi mei: <ad te * diluculo: ut meditarer eloquia tua.
285 Coph.
286 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine: secundum iudicium tuum vivifica me.
287 Coph.
288 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege <autem> tua longe facti sunt.
289 Coph.
290 Prope es tu, Domine: et omnes viae tuae veritas.
291 Coph. Initio cognovi de testimoniis tuis: quia [Ms. quoniam] in aeternum fundasti ea.
292 Res.
293 Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.
294 Res.
295 Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
296 Res.
297 Longe a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt.
298 Res.
299 Misericordiae tuae multae, Domine: secundum iudicium tuum vivifica me.
300 Res.
301 Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi.
302 Res.
303 Vidi praevaricantes, et tabescebam; quia eloquia tua non custodierunt.
304 Res.
305 Vide, quoniam mandata tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me.
306 Res.
307 Principium verborum tuorum veritas: et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
308 Sin.
309 Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit [Ms. formidabit] cor meum.
310 Sin.
311 Laetabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa.
312 Sin.
313 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum; legem autem tuam dilexi.
314 Sin.
315 Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiae tuae.
316 Sin.
317 Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum.
318 Sin.
319 Exspectabam salutare tuum, Domine: et mandata tua dilexi.
320 Sin.
321 Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer.
322 Sin.
323 Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viae meae in conspectu tuo.
324 Thav.
325 Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine: iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.
326 Thav.
327 Intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me.
328 Thav.
329 Eructabunt labia mea hymnum; cum docueris me iustificationes tuas.
330 Thav.
331 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua aequitas.
332 Thav.
333 Fiat manus tua, ut salvet me: quoniam mandata tua elegi.
334 Thav.
335 Concupivi salutare tuum, Domine; et lex tua meditatio mea <est> Thav.
336 Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me.
337 Thav.
338 Erravi, sicut ovis quae periit: quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
339 ALLELUIA. Aleph.
340 Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.
341 Aleph.
342 Beati qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum.
343 Aleph.
344 Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.
345 Aleph.
346 Tu mandasti mandata tua, Domine, custodiri nimis.
347 Aleph.
348 Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas iustificationes tuas! Aleph.
349 Tunc non confundar: dum respicio in omnia mandata tua: Aleph.
350 Confitebor tibi, Domine, in directione cordis; in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.
351 Aleph.
352 Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.
353 Beth.
354 In quo corrigit iuvenior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
355 Beth.
356 In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis: Beth.
357 In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.
358 Beth.
359 Benedictus es, Domine: doce me iustificationes tuas.
360 Beth.
361 In labiis meis, pronuntiavi omnia iudicia oris tui.
362 Beth.
363 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
364 Beth.
365 In mandatis tuis me exercebo: et considerabo vias tuas.
366 Beth.
367 In tuis iustificationibus meditabor: non obliviscar sermones tuos.
368 Gimel.
369 Retribue servo tuo, vivam: et custodiam sermones tuos.
370 Gimel.
371 Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua.
372 Gimel.
373 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
374 Gimel.
375 Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore.
376 Gimel.
377 Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis.
378 Gimel.
379 Aufer a me opprobrium et contemptum: quia testimonia tua exquisivi.
380 Gimel.
381 Etenim sederunt principes, et adversus me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus.
382 Gimel.
383 Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consolatio mea iustificationes tuae sunt.
384 Daleth.
385 Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
386 Daleth.
387 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas.
388 Daleth.
389 Viam iustificationum tuarum insinua mihi: et exercebor in mirabilibus tuis.
390 Daleth.
391 Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis.
392 Daleth.
393 Viam iniquitatis amove a me: et lege tua mi erere mei.
394 Daleth.
395 Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus.
396 Daleth.
397 Adhaesi testimoniis tuis, Domine: noli me confundere.
398 Daleth.
399 Via mandatorum tuorum cucurri: dum [Ms. cum] dilatares cor meum.
400 He.
401 Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper.
402 He.
403 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo.
404 He. Deduc me in semitam [Ms. semita] mandatorum tuorum: quia ipsam [Ms. quoniam eam] volui.
405 He.
406 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
407 He.
408 Averte oculos meos, ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.
409 He.
410 Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo.
411 He.
412 Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: iudicia enim tua iucunda.
413 He.
414 Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me.
415 Vav.
416 Et veniat super me misericordia tua, Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum.
417 Vav.
418 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis.
419 Vav.
420 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis speravi.
421 Vav.
422 Et custodiam legem tuam semper, in aeternum et in saeculum saeculi.
423 Vav.
424 Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi.
425 Vav.
426 Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar.
427 Vav.
428 Et meditabar in mandatis tuis: quae dilexi nimis.
429 Vav.
430 Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi vehementer: et exercebar in tuis iustificationibus.
431 Zain.
432 Memento verbi tui servo tuo: in quo mihi spem dedisti.
433 Zain.
434 Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me.
435 Zain.
436 Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi.
437 Zain.
438 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine: et consolatus sum.
439 Zain.
440 Defectio animi tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
441 Zain.
442 Cantabiles mihi erant iustificationes tuae, in loco incolatus mei.
443 Zain. Memor fui nocte [Ms. in nocte] nominis tui, Domine: et custodivi legem tuam.
444 Zain.
445 Haec mihi facta est: quia [Ms. facta est mihi: quoniam] iustificationes tuas exquisivi.
446 Heth.
447 Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam.
448 Heth.
449 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum.
450 Heth.
451 Quia cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua.
452 Heth.
453 Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua.
454 Heth.
455 Funes peccatorum circumplexi sunt me: legem autem tuam non sum oblitus.
456 Heth.
457 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustitiae tuae.
458 Heth.
459 Particeps sum ego omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
460 Heth.
461 Misericordia tua, Domine, plena est terra: iustificationes tuas doce me.
462 Teth.
463 Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
464 Teth.
465 Bonitatem et disciplinam, et scientiam doce me: quia in mandatis tuis credidi.
466 Teth.
467 Priusquam humiliarer, ego deliqui: propterea eloquium tuum ego custodivi.
468 Teth.
469 Bonus es tu, Domine, et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.
470 Teth.
471 Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
472 Teth.
473 Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum.
474 Teth.
475 Bonum mihi quod humiliasti me: ut discerem iustificationes tuas.
476 Teth.
477 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
478 Iod.
479 Manus fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, ut [Ms. et] discam mandata tua: Iod.
480 Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur: quia in verbo tuo speravi.
481 Iod.
482 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me.
483 Iod.
484 Fiat nunc misericordia tua, ut consoletur me: secundum eloquium tuum servo tuo.
485 Iod.
486 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est.
487 Iod.
488 Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.
489 Iod.
490 Convertantur ad me, qui timent te, et qui noverunt testimonia tua.
491 Iod.
492 Fiat cor meum immaculatum in tuis iustificationibus, ut non confundar.
493 Caph.
494 Defecit in salutari tuo anima mea: et in verbo tuo speravi.
495 Caph.
496 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum: dicentes, Quando consolaberis me? Caph.
497 Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus.
498 Caph.
499 Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium? Caph.
500 Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ita ut lex tua, Domine.
501 Caph.
502 Omnia mandata tua veritas: iniqui persecuti sunt me, adiuva me.
503 Caph.
504 Paulo minus consummaverunt me [Ms. tac. me] in terra: ego vero [Ms. autem] non dereliqui mandata tua.
505 Caph.
506 Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui.
507 Lamed.
508 In aeternum, Domine, permanet verbum tuum in coelo.
509 Lamed.
510 Et in saeculum saeculi, veritas tua.
511 Lamed.
512 Fundasti terram, et permanet: ordinatione tua perseverant dies, quoniam omnia serviunt tibi.
513 Lamed.
514 Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forsitan perissem in humilitate mea.
515 Lamed.
516 In aeternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me.
517 Lamed.
518 Tuus sum ego, salvum me fac: quia [Ms. quoniam] iustificationes tuas exquisivi.
519 Lamed.
520 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi.
521 Lamed.
522 Omni consummationi vidi finem: latum mandatum tuum nimis.
523 Mem.
524 Quomodo dilexi legem tuam, Domine: tota die meditatio mea est.
525 Mem.
526 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est.
527 Mem.
528 Super omnes docentes me intellexi: quia [Ms. quoniam] testimonia tua meditatio mea est.
529 Mem. Super seniores intellexi: quia [Ms. quoniam] mandata tua exquisivi.
530 Mem.
531 Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verbum tuum.
532 Mem. A iudiciis tuis non declinavi: quia [Ms. quoniam] tu legem posuisti mihi.
533 Mem.
534 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo.
535 Mem.
536 A mandatis tuis intellexi: propterea [Ms. propter hoc] odio habui omnem viam iniquitatis, quoniam tu legem posuisti mihi.
537 Nun.
538 Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine: et lumen semitis meis [Ms. mei].
539 Nun.
540 Iuravi et statui, custodire iudicia iustitiae tuae.
541 Nun.
542 Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum.
543 Nun.
544 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine: et iudicia tua doce me.
545 Nun.
546 Anima mea in manibus tuis semper: et legem tuam non sum oblitus.
547 Nun.
548 Posuerunt peccatores laqueos mihi: et a mandatis tuis non erravi.
549 Nun.
550 Haereditatem acquisivi testimonia tua in aeternum: quia [Ms. quoniam] exsultatio cordis mei sunt.
551 Nun. Inclinavi [Ms. declinavit] cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, propter retributionem.
552 Samech.
553 Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi.
554 Samech.
555 Adiutor et susceptor meus es tu: et in verbo tuo speravi: Samech.
556 Declinate a me maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
557 Samech.
558 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et ne confundas me ab exspectatione mea.
559 Samech.
560 Adiuva me, et salvus ero: et meditabor [Ms. meditabo] in tuis iustificationibus semper.
561 Samech.
562 Sprevisti omnes descedentes a iustificationibus tuis: quia iniusta cogitatio eorum est.
563 Samech.
564 Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: ideo dilexi testimonia tua.
565 Samech.
566 Infige timore tuo carnes meas, a iudiciis enim [Ms. autem] tuis timui.
567 Ain.
568 Feci iudicium et iustitiam: ne tradas me persequentibus me.
569 Ain.
570 Elige servum tuum in bonum, ut non calumnientur mihi superbi.
571 Ain.
572 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium iustitiae tuae.
573 Ain.
574 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me.
575 Ain.
576 Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
577 Ain.
578 Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt iniqui legem tuam.
579 Ain.
580 Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion.
581 Ain.
582 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.
583 Phe.
584 Mirabilia testimonia tua, Domine: ideo scrutata est ea anima mea.
585 Phe.
586 Declaratio sermonum tuorum illuminat me: et intellectum dat parvulis.
587 Phe.
588 Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.
589 Phe.
590 Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum.
591 Phe.
592 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia.
593 Phe.
594 Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua.
595 Phe.
596 Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas.
597 Phe.
598 Exitus aquarum transierunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.
599 Sade.
600 Iustus es, Domine: et rectum [Ms. add. est] iudicium tuum.
601 Sade.
602 Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis.
603 Sade.
604 Tabescere me fecit zelus domus tuae: quia obliti sunt verba tua inimici mei.
605 Sade.
606 Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud.
607 Sade.
608 Adolescentior sum ego et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus.
609 Sade.
610 Iustitia tua, iustitia in aeternum: et lex tua veritas.
611 Sade.
612 Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est.
613 Sade.
614 Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi, et vivam.
615 Coph.
616 Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine: iustificationes tuas requiram.
617 Coph.
618 Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua.
619 Coph.
620 Praeveni in maturitate, et clamavi: et in verbo tuo speravi.
621 Coph.
622 Praevenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua.
623 Coph.
624 Vocem meam exaudi, Domine, secundum misericordiam tuam, et secundum iudicium tuum vivifica me.
625 Coph.
626 Appropiaverunt persequentes me iniqui: a lege autem tua longe facti sunt.
627 Coph Prope es tu, Domine: et omnia mandata tua veritas.
628 Coph.
629 Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in aeternum fundasti ea.
630 Res.
631 Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.
632 Res.
633 Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
634 Res.
635 Longe est a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt.
636 Res.
637 Miserationes tuae multae nimis, Domine: secundum iudicium tuum vivifica me.
638 Res.
639 Multi persequentes me, et tribulantes me: a testimoniis tuis non declinavi.
640 Res.
641 Vidi non servantes pactum, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt.
642 Res.
643 Vide, quia mandata tua dilexi, Domine: in tua misericordia vivifica me.
644 Res.
645 Principium verborum tuorum veritas: in [Ms. et in] aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
646 Sin.
647 Principes persecuti sunt me gratis; et a verbis tuis formidavit cor meum.
648 Sin.
649 Laetabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa.
650 Sin.
651 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi.
652 Sin.
653 Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiae tuae.
654 Sin.
655 Pax multa diligentibus legem tuam, Domine; et non est illis scandalum.
656 Sin.
657 Exspectabam salutare tuum, Domine: et mandata tua dilexi.
658 Sin.
659 Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer.
660 Sin.
661 Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viae meae in conspectu tuo, Domine.
662 Thav.
663 Appropiet oratio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum da mihi intellectum.
664 Thav.
665 Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum eripe me.
666 Thav.
667 Eructabunt labia mea hymnum: cum docueris me iustificationes tuas.
668 Thav.
669 Pronuntiabit lingua mea eloquia tua: quia omnia mandata tua aequitas.
670 Thav.
671 Fiat manus tua, ut salvum me faciat: quia mandata tua elegi.
672 Thav.
673 Concupivi salutare tuum, Domine: et lex tua meditatio mea est.
674 Thav. Vivet [Ms. Vivat] anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me.
675 Thav.
676 Erravi, sicut ovis quae perierat: require servum tuum, Domine: quia mandata tua non sum oblitus.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXVII. <<<     >>> PSALMUS CXIX.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXVIII.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik