Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXV.
1 | <ALLELUIA> Credidi propter quod locutus sum: ego <autem> humiliatus sum nimis. |
2 | Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. |
3 | Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo. |
4 | + Vota mea Domino reddam coram omni populo eius> pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. |
5 | O Domine, + quia> ego servus tuus: ego servus tuus, <et> filius ancillae tuae. |
6 | Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, + et in nomine Domini invocabo> Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius, in atriis domus Domini, in medio tui, Ierusalem. |
7 | + Alleluia> ALLELUIA. Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis. |
8 | Ego dixi in excessu mentis meae: Omnis homo mendax. |
9 | Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo. |
10 | Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. |
11 | O Domine, ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. |
12 | Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis. |
13 | Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini: in conspectu omnis populi eius, in medio tui, Ierusalem. |