monumenta.ch > Beda Venerabilis > 24 > PSALMUS CXII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CXI. <<<     >>> PSALMUS CXIII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXII.

1 ALLELUIA. Laudate, pueri, Dominum: laudate nomen Domini.
2 Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc, et usque in saeculum.
3 A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini.
4 Excelsus super omnes gentes Dominus <et> super coelos gloria eius.
5 Quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat: <et> humilia respicit in coelo et in terra? Suscitans a terra inopem: et de stercore erigens pauperem.
6 Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
7 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.
8 ALLELUIA. Laudate, pueri, Dominum: laudate nomen Domini.
9 Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc, et usque in saeculum.
10 A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini.
11 Excelsus super omnes gentes Dominus: et [Ms. tac. et] super coelos gloria eius.
12 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra? Suscitans a terra inopem: et de stercore erigens pauperem.
13 Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
14 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.
Hieronymus HOME