monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXI.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CX. <<<     >>> PSALMUS CXII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CXI.

1 ALLELUIA, REVERSIONIS AGGAEI ET ZACHARIAE> Aleph.
2 Beatus vir, qui timet Dominum: Beth.
3 in mandatis eius volet nimis.
4 Gimel.
5 Potens in terra erit semen eius: Daleth.
6 generatio rectorum benedicetur.
7 He.
8 Gloria et divitiae in domo eius: Vau.
9 et iustitia eius manet in saeculum <saeculi> Zain.
10 Exortum est in tenebris lumen rectis: Heth.
11 misericors et miserator et iustus.
12 Teth.
13 Iucundus homo qui miseretur et commodat, Iod.
14 disponet sermones suos in iudicio: Caph.
15 quia in aeternum non commovebitur.
16 Lamed.
17 In memoria aeterna erit iustus: Mem.
18 ab auditione mala non timebit.
19 Nun.
20 Paratum cor eius sperare in Domino.
21 Samech: confirmatum est cor eius: non commovebitur Ain.
22 , donec despiciat inimicos suos.
23 Phe.
24 Dispersit, dedit pauperibus: Sade.
25 iustitia eius manet in saeculum <saeculi> Coph.
26 cornu eius exaltabitur in gloria.
27 Res.
28 Peccator videbit et irascetur: Sin.
29 dentibus suis fremet, et tabescet: Thav.
30 desiderium peccatorum peribit.
31 ALLELUIA REVERSIONIS [Ms. CONVERSI] AGGAEI ET ZACHARIAE. Aleph.
32 Beatus vir qui timet Dominum: Beth.
33 in mandatis eius cupit [Ms. volet] nimis.
34 Gimel.
35 Potens in terra erit semen eius: Daleth.
36 generatio rectorum benedicetur.
37 He.
38 Gloria et divitiae in domo eius: Vav.
39 et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
40 Zain.
41 Exortum est in tenebris lumen rectis corde: Heth.
42 misericors et miserator et iustus.
43 Teth.
44 Iucundus homo qui miseretur et commodat, Iod.
45 disponet sermones suos in iudicio: Caph.
46 quia [Ms. quoniam] in aeternum non commovebitur.
47 Lamed.
48 In memoria aeterna erit iustus: Mem.
49 ab auditu malo non timebit.
50 Nun.
51 Paratum est cor eius sperare in Domino: Samech.
52 confirmatum est cor eius, non commovebitur, Ain.
53 donec videat inimicos suos.
54 Phe.
55 Dispersit, dedit pauperibus,: Sade.
56 iustitia eius manet in saeculum saeculi: Coph.
57 cornu eius exaltabitur in gloria.
58 Res.
59 Peccator videbit, et irascetur: Sin.
60 dentibus suis fremet et tabescet: Thav.
61 desiderium peccatorum peribit.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CX. <<<     >>> PSALMUS CXII.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXI.