monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CX.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CIX. <<<     >>> PSALMUS CXI.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CX.

1 ALLELUIA. Aleph.
2 Confitebor <tibi> Domine, in toto corde <meo> Beth.
3 in consilio iustorum et congregatione.
4 Gimel.
5 Magna opera Domini: Daleth.
6 exquisita in omnes voluntates eius.
7 He.
8 Confessio et magnificentia opus eius: Vav.
9 et iustitia eius manet in saeculum + saeculi>.
10 Zain.
11 Memoriam fecit mirabilium suorum: Heth.
12 misericors et miserator Dominus: Teth.
13 escam dedit timentibus se.
14 Iod.
15 Memor erit in saeculum testamenti sui: Caph.
16 virtutem operum suorum annuntiabit populo suo.
17 Lamed.
18 Ut det illis haereditatem gentium: Mem.
19 opera manuum eius veritas et iudicium.
20 Nun.
21 Fidelia omnia mandata eius: Samech.
22 confirmata in saeculum saeculi: Ain.
23 facta in veritate et aequitate.
24 Phe.
25 Redemptionem misit populo suo.
26 Sade.
27 mandavit in aeternum testamentum suum.
28 Coph.
29 Sanctum et terribile nomen eius: Res.
30 initium sapientiae timor Domini.
31 Sin.
32 Intellectus bonus omnibus facientibus eum: Thav.
33 laudatio eius manet in saeculum <saeculi> ALLELUIA, REVERSIONIS AGGAEI ET ZACHARIAE. Aleph.
34 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: Beth.
35 in consilio iustorum et congregatione, Gimel.
36 magna opera Domini.
37 Daleth.
38 Exquisita in omnes voluntates eius, He.
39 confessio et magnificentia opus eius: Vav.
40 et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
41 Zain.
42 Memoriam fecit mirabilium suorum: Heth.
43 misericors et miserator Dominus: Thet.
44 escam dedit timentibus se.
45 Iod.
46 Memor erit in saeculum testamenti sui: Caph.
47 virtutum operum suorum annuntiavit populo suo, Lamed.
48 ut det illis haereditatem gentium.
49 Mem.
50 Opera manuum eius veritas et iudicium: Nun.
51 fidelia omnia mandata eius: Samech.
52 confirmata in saeculum saeculi: Ain, facta in veritate, et aequitate.
53 Phe.
54 Redemptionem misit populo suo Sade.
55 mandavit in aeternum testamentum suum: Coph.
56 sanctum et terribile nomen eius.
57 Res.
58 Initium sapientiae timor Domini: Sin.
59 intellectus bonus omnibus facientibus ea.
60 Thav.
61 Laudatio eius manet in saeculum saeculi.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CIX. <<<     >>> PSALMUS CXI.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CX.