monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CVIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CVII. <<<     >>> PSALMUS CIX.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CVIII.

1 IN FINEM, PSALMUS DAVID. Deus, laudem meam ne tacueris: quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.
2 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
3 Pro eo ut + me> diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam.
4 Et posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea.
5 Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris eius.
6 Cum iudicatur, exeat condemnatus: et oratio eius fiat in peccatum.
7 . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . Fiant dies eius pauci: <et> episcopatum eius accipiat alter.
8 Fiant filii eius orphani: et uxor eius vidua.
9 Nutantes transferantur filii eius, et mendicent: et eiiciantur de habitationibus suis.
10 Scrutetur fenerator omnem substantiam eius + et> diripiant alieni labores eius.
11 Non sit illi adiutor: nec sit qui misereatur pupillis eius.
12 Fiant nati eius in interitum: in generatione una deleatur nomen eius.
13 In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: et peccatum matris eius non deleatur.
14 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum: pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.
15 Et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare.
16 Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.
17 Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius.
18 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur: et sicut zona, qua semper praecingitur.
19 Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam.
20 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua.
21 Libera me, quia egenus et pauper ego sum: et cor meum conturbatum est intra me.
22 Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et excussus sum sicut locustae.
23 Genua mea infirmata sunt a ieiunio: et caro mea immutata est propter oleum.
24 + Et> ego factus sum opprobrium illis: viderunt me, <et> moverunt capita sua.
25 Adiuva me, Domine Deus meus: salvum me fac secundum misericordiam tuam.
26 Et sciant quia manus tua haec: <et> tu, Domine, fecisti eam.
27 Maledicent illi, et tu benedices; qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus laetabitur.
28 Induantur qui detrahunt mihi, pudore: et operiantur sicut diploide confusione sua.
29 Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum.
30 Quia [Ms. qui] astitit a dextris pauperis: ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
31 IN FINEM, PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID].
32 Deus, laudem meam ne tacueris: quia [Ms. quoniam] os peccatoris et dolosi super me apertum est.
33 Locuti sunt adversus me lingua dolosa [Ms. linguam dolosam], et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt [Ms. debellaverunt] me gratis.
34 Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi: ego autem orabam.
35 Posuerunt [Ms. Et posuerunt] adversus me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea.
36 Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris eius.
37 Cum iudicatur, exeat condemnatus: et oratio eius fiat in peccatum.
38 Fiat habitatio eius deserta: et non sit qui inhabitet in ea.
39 Fiant dies eius pauci, et episcopatum eius accipiat alter.
40 Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua.
41 Commoti amoveantur filii eius, et mendicent; eiiciantur de habitationibus suis.
42 Scrutetur fenerator omnem substantiam eius: et [Ms. tac. et] diripiant alieni omnes labores eius.
43 Non sit illi adiutor: nec [Ms. non] sit qui misereatur pupillis eius.
44 Fiant nati [Ms. filii] eius in interitum: in una generatione deleatur nomen eius [Ms. eorum].
45 In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: et peccatum matris eius non deleatur.
46 Fiant contra Dominum semper: et dispereat de terra memoria eorum.
47 Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam: et persecutus est hominem pauperem et mendicum, et compunctum corde morti tradidit.
48 Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et prolongabitur ab eo.
49 Et induit se maledictionem sicut vestimentum: et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius.
50 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur: et sicut zona, qua semper praecingitur.
51 Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam.
52 Et tu, Domine, Domine, fac mecum misericordiam propter nomen tuum: quoniam suavis est misericordia tua.
53 Libera me, quoniam egenus et pauper sum ego: et cor meum conturbatum est in me.
54 Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et [Ms. tac. et] excussus sum sicut locusta.
55 Genua mea infirmata sunt prae [Ms. a] ieiunio: et caro mea immutata est propter oleum, et ego factus sum opprobrium illis.
56 Viderunt me, et moverunt capita sua: adiuva me, Domine Deus meus, et [Ms. tac. et] salvum me fac propter misericordiam tuam.
57 Ut sciant quia [Ms. quoniam] manus tua haec est: et tu, Domine, fecisti eam.
58 Maledicent illi [Ms. ipsi], et tu benedices; qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus laetabitur.
59 Induantur qui detrahunt mihi, reverentiam: et operiantur sicut diploide confusione sua.
60 Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum.
61 Qui astitit a dextris pauperis: ut salvam faceret [Ms. faciat] a persequentibus animam meam.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CVII. <<<     >>> PSALMUS CIX.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CVIII.