monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CVII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CVI. <<<     >>> PSALMUS CVIII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CVII.

1 CANTICUM PSALMI DAVID. Paratum cor meum, Deus, <paratum cor meum> cantabo et psallam in gloria mea.
2 Exsurge psalterium et cithara, exsurgam diluculo.
3 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus.
4 Quia magna est super coelos misericordia tua: et usque ad nubes veritas tua.
5 Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua: ut liberentur dilecti tui.
6 Salvum fac dextera tua, et exaudi me: Deus locutus est in sancto suo.
7 Exsultabo, <et> dividam Sichimam: et convallem tabernaculorum dimetiar.
8 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei.
9 Iuda rex meus: Moab lebes spei meae.
10 In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi alienigenae amici facti sunt.
11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam? Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.
12 In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
13 CANTICUM PSALMI DAVID. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo et psalmum dicam Domino.
14 Exsurge psalterium et cithara: exsurgam diluculo.
15 Confitebor tibi in populis, Domine: et psalmum dicam tibi inter gentes.
16 Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua: et usque ad nubes veritas tua.
17 Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua: ut liberentur electi tui.
18 Salvum me [Ms. tac. me] fac dextera tua, et exaudi me, Deus locutus est in sancto suo: laetabor, et dividam Sicimam, et convallem tabernaculorum metibor [Ms. dimetiar].
19 Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephrem fortitudo capitis mei.
20 Iuda [Ms. Iudas] rex meus, Moab olla spei meae: in Idumaeam extendam calciamentum meum, mihi allophyli subditi sunt.
21 Quis deducet me in civitatem munitam? aut quis deducet me usque in Idumaeam? Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
22 Da nobis auxilium de tribulatione: et vana salus hominum.
23 In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
Hieronymus HOME