monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CVI.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CV. <<<     >>> PSALMUS CVII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CVI.

1 ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.
2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos.
3 A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari.
4 Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt: Esurientes et sitientes: anima eorum in ipsis defecit.
5 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: <et> de necessitatibus eorum eripuit eos.
6 Et deduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis.
7 Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.
8 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
9 Sedentes <in> tenebris et umbra mortis, vinctos <in> mendicitate et ferro.
10 Quia exacerbaverunt eloquia Dei; et consilium altissimi irritaverunt.
11 Et humiliatum est in laboribus cor eorum: infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret.
12 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
13 Et eduxit eos de tenebris, et umbra mortis: et vincula eorum disrupit.
14 Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum.
15 Quia contrivit portas aereas: et vectes ferreos confregit.
16 Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt.
17 Omnem escam abominata est anima eorum: et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
18 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: <et> de necessitatibus eorum liberavit eos.
19 Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum.
20 Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.
21 Et sacrificent sacrificium laudis: et annuntient opera eius in exsultatione.
22 Qui descendunt mare in navibus: facientes operationem in aquis multis.
23 Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo.
24 Dixit, et stetit spiritus procellae: et exaltati sunt fluctus eius.
25 Ascendunt <usque> ad coelos, et descendunt <usque ** ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat.
26 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est.
27 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eduxit eos.
28 <Et> statuit procellam <eius> in auram: et siluerunt fluctus eius.
29 Et laetati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
30 Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum: Et exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum.
31 Posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim.
32 Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
33 Posuit desertum in stagna aquarum: et terram sine aqua in exitus aquarum.
34 Et collocavit illic esurientes: et constituerunt civitatem habitationis.
35 Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis.
36 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non minoravit.
37 Et pauci facti sunt, et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
38 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
39 Et adiuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias.
40 Videbunt recti, et laetabuntur: omnis iniquitas oppilabit os suum.
41 Quis sapiens, et custodiet haec? et intelliget misericordias Domini? ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.
42 Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos rede mit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos.
43 A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari.
44 Erraverunt in solitudine in siccitate: viam civitatis habitationis non invenerunt.
45 Esurientes et sitientes: anima eorum in ipsis defecit.
46 Et clamaverunt [Ms. exclamaverunt] ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
47 Et eduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis.
48 Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum.
49 Quia [Ms. quoniam] satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis.
50 Sedentes in tenebris et umbra mortis, vinculis ligatos in mendicitate et ferro.
51 Quia exacerbaverunt eloquium Domini; et consilium Altissimi irritaverunt.
52 Et humiliatum est in laboribus cor eorum.
53 infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
54 Et clamaverunt [Ms. exclamaverunt] ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
55 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis: et vincula eorum diripuit.
56 Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum.
57 Quia contrivit portas aereas: et vectes ferreos confregit.
58 Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias [Ms. iniquitates] enim suas humiliati sunt.
59 Omnem escam abominata est anima eorum: et appropiaverunt usque ad portas mortis.
60 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
61 Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitu eorum.
62 Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.
63 Ut sacrificent sacrificium laudis: et annuntient opera eius in exsultatione.
64 Qui descendunt mare in navibus: facientes operationes in aquis multis.
65 Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo.
66 Dixit, et stetit spiritus procellae: et exaltati sunt fluctus eius.
67 Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat.
68 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et sapientia eorum deglutita est.
69 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
70 Et statuit procellam in auram: et siluerunt fluctus eius, et laetati sunt quod siluerunt.
71 Et eduxit eos in portum voluntatis eorum: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
72 Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia [Ms. admirabilia] eius filiis hominum.
73 Et exaltent eum in ecclesia plebis [Ms. populi]: et in cathedra seniorum laudent eum.
74 Quia [Ms. tac. quia] posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim.
75 Terram fructiferam in salsilaginem, a malitia inhabitantium in ea.
76 Posuit desertum in stagnum aquae: et terram sine aqua in exitus aquarum.
77 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis.
78 Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis.
79 Et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis: et iumenta eorum non sunt minorata.
80 Pauci facti sunt, et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolorum.
81 Et effusa est contemptio super principes eorum: et seduxerunt eos in invio, et non in via.
82 Et adiuvavit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias.
83 Videbunt recti, et laetabuntur: et omnis iniquitas oppilabit os suum.
84 Quis sapiens, et custodiet haec? et tunc intelliget misericordias Domini?
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CV. <<<     >>> PSALMUS CVII.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CVI.