Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CV.
1 | ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. |
2 | Quis loquetur potentias Domini? auditas faciet omnes laudes eius? Beati qui custodiunt iudicium: et faciunt iustitiam in omni tempore. |
3 | Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo. |
4 | Ad videndum in bonitate electorum tuorum: ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua. |
5 | Peccavimus cum patribus nostris: iniuste egimus, iniquitatem fecimus. |
6 | Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua: non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. |
7 | Et irritaverunt ascendentes + in mare> mare Rubrum. |
8 | Et salvavit eos propter nomen suum: ut notam faceret potentiam suam. |
9 | Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est: et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. |
10 | Et salvavit eos de manu odientium: et redemit eos de manu inimici. |
11 | Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit. |
12 | Et crediderunt in verbis eius: et laudaverunt laudem eius. |
13 | Cito <fecerunt> obliti sunt operum eius: et non sustinuerunt consilium eius. |
14 | Et concupierunt concupiscentiam in deserto: et tentaverunt Deum in inaquoso. |
15 | Et dedit eis petitionem ipsorum: et misit saturitatem in animas eorum. |
16 | Et irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini. |
17 | Aperta est terra, et deglutivit Dathan: et operuit super congregationem Abiron. |
18 | Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores. |
19 | <Et> fecerunt vitulum in Horeb: et adoraverunt sculptile. |
20 | Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum. |
21 | Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. |
22 | Et dixit, ut disperderet eos: si non Moyses electus eius stetisset in confractione, in conspectu eius. |
23 | Ut averteret iram eius, ne disperderet <eos> et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. |
24 | Non crediderunt verbo eius, et murmuraverunt in tabernaculis suis: non <ex> audierunt vocem Domini. |
25 | Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto. |
26 | Et ut deiiceret semen eorum in nationibus: et dispergeret eos in regionibus. |
27 | Et initiati sunt Beelphegor: et comederunt sacrificia mortuorum. |
28 | Et irritaverunt eum in ad inventionibus suis: et multiplicata est in eis ruina. |
29 | Et stetit Phinees, et placavit: et cessavit quassatio. |
30 | Et reputatum est ei in iustitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum. |
31 | Et irritaverunt <eum> ad aquas contradictionis: et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum eius. |
32 | Et distinxit <in> labiis suis: non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis. |
33 | Et commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum: et factum est illis in scandalum. |
34 | Et immolaverunt filios suos, et filias suas daemoniis. |
35 | Et effuderunt sanguinem innocentem: sanguinem filiorum suorum, et filiarum <suarum> quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. |
36 | Et infecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis. |
37 | Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est haereditatem suam. |
38 | Et tradidit eos in manus gentium: et dominati sunt eorum, qui oderunt eos. |
39 | Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum: saepe liberavit eos. |
40 | Ipsi autem exacerbaverunt <eum> in consilio suo: et humiliati sunt in iniquitatibus suis. |
41 | Et vidit cum tribularentur: et audivit orationem eorum. |
42 | Et memor fuit testamenti sui: et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. |
43 | Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos. |
44 | Salvos nos fac, Domine Deus noster: et congrega nos de nationibus. |
45 | Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua. |
46 | Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo, et usque in saeculum: et dicet omnis populus, Fiat, <fiat> ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. |
47 | Quis loquetur potentias Domini? auditas faciet omnes laudes eius? Beati qui custodiunt iudicium: et faciunt iustitias [Ms. iustitiam] in omni tempore. |
48 | Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: et visita nos in salutari tuo. |
49 | Ad videndum in bonitate electorum tuorum: ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua. |
50 | Peccavimus cum patribus nostris: iniuste egimus, iniquitatem fecimus. |
51 | Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia [Ms. admirabilia] tua: et non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. |
52 | Et irritaverunt ascendentes in Rubrum mare, et liberavit eos propter nomen suum: ut notam faceret eis potentiam suam. |
53 | Et increpavit mare Rubrum, et siccatum est: et eduxit eos in aquis multis sicut in deserto. |
54 | Et liberavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimicorum: et operuit aqua tribulantes eos, unus ex eis non remansit. |
55 | Et crediderunt in verbis eius, et cantaverunt laudes eius: cito fecerunt, et obliti sunt operum eius, et non sustinuerunt consilium eius. |
56 | Et concupierunt [Ms. concupiscent] concupiscentiam in deserto: et tentaverunt Deum in siccitate. |
57 | Et dedit eis petitiones eorum: et misit saturitatem in animas eorum. |
58 | Et irritaverunt Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini. |
59 | Aperta est terra, et deglutivit Dathan: et operuit super synagogam Abiron. |
60 | Exarsit ignis in synagoga eorum: et flamma combussit peccatores. |
61 | Et fecerunt vitulum in Horeb [Ms. Choreb], et adoraverunt sculptile: et mutaverunt gloriam suam, in similitudinem vituli manducantis fenum. |
62 | Et [Ms. tac. Et] obliti sunt Deum, qui liberavit eos: qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. |
63 | Et dixit, ut disperderet eos, si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne disperderet eos. |
64 | Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, et non crediderunt in verbis eius: et murmuraverunt in tabernaculis suis, nec [Ms. non] exaudierunt vocem Domini. |
65 | Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos [Ms. illos] in deserto; et ut deiiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus. |
66 | Et consecrati sunt Beelphegor: et manducaverunt sacrificia mortuorum. |
67 | Et irritaverunt eum in studiis suis: et multiplicata est in eis ruina. |
68 | Stetit Phinees, et exoravit, et cessavit quassatio: et reputatum est illi ad iustitiam, a generatione in generationem usque in saeculum. |
69 | Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis: et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum eius, et distinxit in labiis suis. |
70 | Non disperdiderunt gentes, quas dixerat [Ms. dixit] Dominus illis: et commixti sunt inter gentes [Ms. in gentibus], et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. |
71 | Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis: et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. |
72 | Infecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum. |
73 | Et fornicati sunt in observationibus suis: et iratus est animo Dominus in populum suum, et abominatus est haereditatem suam. |
74 | Et tradidit eos in manus gentium: et dominati sunt eorum, qui oderunt eos. |
75 | Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum: saepe liberavit eos. |
76 | Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo: et humiliati sunt in suis iniquitatibus. |
77 | Et respexit eos, cum tribularentur: cum exaudiret orationes eorum. |
78 | Et memor fuit testamenti sui: et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae, Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui eos ceperant. |
79 | Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. |
80 | Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo, usque in saeculum: et dicite omnis populus, Fiat fiat. |