monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CIV.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CIII. <<<     >>> PSALMUS CV.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CIV.

1 ALLELUIA. Confitemini Domino, <et> invocate nomen eius: annuntiate inter gentes opera eius.
2 Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius.
3 Laudamini in nomine sancto eius: laetetur cor quaerentium Dominum.
4 Quaerite Dominum, et confirmamini: quaerite faciem eius semper.
5 Mementote mirabilium eius quae fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius.
6 Semen Abraham servi eius: filii Iacob electi eius.
7 Ipse Dominus Deus noster, in universa terra iudicia eius.
8 Memor fuit in saeculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes.
9 Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac.
10 Et statuit illud Iacob in praeceptum: et Israel in testamentum aeternum.
11 Dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae.
12 Cum essent numero brevi, paucissimi, et incolae eius.
13 Et pertransierunt de gente in gentem, <et> de regno ad populum alterum.
14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
15 Nolite tangere christos meos: et <in> prophetis meis nolite malignari.
16 Et vocavit famem super terram <et> omne firmamentum panis contrivit.
17 Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph.
18 Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius: donec veniret verbum eius.
19 Eloquium Domini inflammavit eum: misit rex, et solvit eum, princeps populorum, et dimisit eum.
20 Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae.
21 Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret.
22 Et intravit Israel <in> Aegyptum: et Iacob accola fuit in terra Cham.
23 Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius.
24 Convertit cor eorum, ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius.
25 Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit ipsum.
26 Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham.
27 Misit tenebras, et obscuravit, et non exacerbavit sermones suos.
28 Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
29 Edidit terra eorum ranas, in penetralibus [Ms. penetrabilibus] regum ipsorum.
30 Dixit, et venit coenomyia, <et> ciniphes, in omnibus finibus eorum.
31 Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum.
32 Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.
33 Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus.
34 Et comedit omne fenum in terra eorum + et comedit <omnem> fructum terrae eorum.
35 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
36 Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
37 Laetata est Aegyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.
38 Expandit nubem in protectionem <eorum> et ignem ut luceret <eis per> noctem.
39 Petierunt: et venit coturnix; et pane coeli saturavit eos.
40 Dirupit petram, et fluxerunt aquae: abierunt in sicco flumina.
41 Quoniam memor fuit verbi sancti sui: <quod habuit ** ad Abraham puerum suum.
42 Et eduxit populum suum in exsultatione: <et> electos suos in laetitia.
43 Et dedit illis regiones gentium: et labores populorum possederunt.
44 Ut custodiant iustificationes eius: et legem eius requirant.
45 ALLELUIA. Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annuntiate inter gentes [Ms. in gentibus] opera eius.
46 Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius.
47 Laudamini in nomine sancto eius: laetetur cor quaerentium Dominum.
48 Quaerite Dominum, et confirmamini: quaerite faciem eius semper.
49 Mementote mirabilium eius, quae fecit: prodigia et iudicia oris eius.
50 Semen Abraham servi eius: filii Iacob electi eius.
51 Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
52 Memor fuit in saeculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes.
53 Quod disposuit ad Abraham, iuramenti sui ad Isaac: statuit illud Iacob in praeceptum: et Israel in testamentum aeternum.
54 Dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae.
55 Cum essent in numero brevi, paucissimi, et incolae in ea: et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
56 Non permisit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
57 Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
58 Et vocavit famem super terram: [Ms. tac. et] et omne firmamentum panis contrivit.
59 Misit ante eos virum [Ms. hominem], in servum venundatus est Ioseph: humiliaverunt in compedibus pedes eius: ferrum pertransivit animam eius, donec veniret verbum eius: eloquium Domini inflammavit eum.
60 Misit rex, et solvit eum: princeps populorum, et dimisit eum.
61 Et [Ms. tac. et] constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae.
62 Ut erudiret principes suos sicut [Ms. ita ut] scipsum: et seniores suos prudentiam doceret.
63 Et intravit Israel in Aegyptum: et Iacob habitavit in terra Cham.
64 Et auxit populum suum nimis: et confirmavit eum super inimicos eius.
65 Convertit cor eorum, ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius.
66 Misit Moysem servum suum, et [Ms. tac. et] Aaron quem elegit ipsum.
67 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum suorum in terra Cham.
68 Misit tenebras, et obscuravit eos: quia exacerbaverunt sermones eius.
69 Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
70 Misit terra eorum ranas, in cubilibus regum ipsorum.
71 Dixit, et venit cynomyia et ciniphes [Ms. scynifes], in omnibus finibus eorum.
72 Posuit pluvias eorum in grandinem, et ignem comburentem in terra ipsorum.
73 Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum: et contrivit omne lingum finium eorum.
74 Dixit, et venit locusta et bruchus, cuius non erat numerus: et comedit omne fenum terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum.
75 Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias omnis laboris eorum.
76 Et eduxit eos in argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
77 Laetata est Aegyptus in profectione eorum: quia cecidit timor eorum super eos.
78 Expandit nubem in protectionem eorum: et ignem ut luceret eis per noctem.
79 Petierunt carnes, et venit coturnix: et pane coeli saturavit eos.
80 Dirupit petram, et fluxerunt aquae: et abierunt in sicco flumina.
81 Quia memor fuit verbi sancti sui: quod locutus est ad Abraham puerum suum.
82 Et eduxit populum suum in exsultatione: et electos suos in laetitia.
83 Et dedit eis regiones gentium: et labores populorum possederunt.
84 Ut custodiant iustificationes eius: et legem eius exquirant.
85 ALLELUIA.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CIII. <<<     >>> PSALMUS CV.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CIV.