monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CII. <<<     >>> PSALMUS CIV.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CIII.

1 <IPSI DAVID> Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer.
2 Confessionem et decorem induisti: amictus lumine sicut vestimento.
3 Extendens coelum sicut pellem: qui tegis aquis superiora eius.
4 Qui ponis nubem ascensum tuum: qui ambulas super pennas ventorum.
5 Qui facis angelos tuos spiritus: <et> ministros tuos ignem urentem.
6 Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in saeculum saeculi.
7 Abyssus sicut vestimentum amictus eius, super montes stabunt aquae.
8 Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tui formidabunt, Ascendunt montes, <et> descendunt campi, in locum, quem fundasti eis.
9 Terminum posuisti, quem non transgredientur: neque convertentur operire terram.
10 Qui emittis fontes in convallibus: inter medium montium pertransibunt <aquae> Potabunt omnes bestiae agri: exspectabunt onagri in siti sua.
11 Super ea volucres coeli habitabunt: de medio petrarum dabunt voces.
12 Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra.
13 Producens fenum iumentis: et herbam servituti hominum.
14 Ut educas panem de terra: et vinum laetificet cor hominis.
15 Ut exhilaret faciem <in> oleo: et panis cor hominis confirmet.
16 Saturabunt ligna campi: <et> cedri Libani quas plantavit: illic passeres nidificabunt.
17 Herodii domus dux est eorum: montes excelsi cervis, petra refugium herinaciis.
18 Fecit lunam in tempora: sol cognovit occasum suum.
19 Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae.
20 <Catuli> leonum rugientes, ut rapiant: et quaerant a Deo escam sibi.
21 Ortus est sol, et congregati sunt: et in cubilibus suis collocabuntur.
22 Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum.
23 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti, impleta est terra possessione tua.
24 Hoc mare magnum et spatiosum <manibus> illic reptilia, quorum non est numerus.
25 Animalia pusilla cum magnis, illic naves pertransibunt.
26 Draco iste quem formasti ad illudendum ei: omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore.
27 Dante te illis colligent: aperiente te manum tuam, <omnia> implebuntur bonitate.
28 Avertente autem te faciem, turbabuntur: auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
29 Emittes Spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis faciem terrae, Sit gloria Domini in saeculum: laetabitur Dominus in operibus suis.
30 Qui respicit terram, et <facit eam> tremere: qui tangit montes, et fumigant.
31 Cantabo Domino in vita mea: psallam Deo meo quamdiu sum.
32 Iucundum sit ei eloquium meum: ego vero delectabor in Domino.
33 Deficiant peccatores a terra, et iniqui ita ut non sint: benedic, anima mea, Domino.
34 PSALMUS IPSI DAVID. Benedic, anima mea, Dominum: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer.
35 Confessionem et decorem induisti: amictus lumen sicut vestimentum.
36 Extendens coelum sicut pellem: qui tegit in aquis superiora eius.
37 Qui ponit nubem ascensum suum: qui ambulat super pennas ventorum.
38 Qui facit angelos suos spiritus: et ministros suos ignem urentem [Ms. ardentem].
39 Qui fundavit terram super stabilitatem eius: non inclinabitur in saeculum saeculi.
40 Abyssus sicut pallium amictus eius, super montes stabunt aquae.
41 Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui [Ms. tonitrus] tui formidabunt.
42 Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum, quem fundasti eis, terminum posuisti eis: quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
43 Qui emittit fontes in convallibus: inter medium montium pertransibunt aquae.
44 Potabunt eas omnes bestiae silvarum, exspectabunt onagri in siti sua: super ea volucres coeli habitabunt, de medio petrarum dabunt voces suas.
45 Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra.
46 Producens fenum iumentis: et herbam servituti hominum.
47 Ut educat panem de terra: et vinum laetificet cor hominis.
48 Ut exhilaret faciem in oleo: et panis cor hominis confirmet.
49 Satiabuntur omnia ligna silvarum, et cedri Libani quas plantasti: illic passeres nidificant.
50 Fulicae domus dux est eorum: montes excelsi cervis, petra refugium herinaciis.
51 Fecit lunam in tempora, sol cognovit [Ms. agnovit] occasum suum.
52 Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa [Ms. ea] pertransibunt omnes bestiae silvarum [Ms. silvae].
53 Catuli leonum rugientes ut rapiant: et [Ms. et ut] quaerant a Deo escam sibi.
54 Ortus est sol, et congregati sunt: et in cubilibus suis se collocabunt [Ms. cubabunt].
55 Exiet homo ad opus suum, et ad operationem suam, usque ad vesperum.
56 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti: repleta est terra creatura tua.
57 Hoc mare magnum et spatiosum: illic [Ms. ibi] reptilia, quorum non est numerus, animalia pusilla et magna, illic naves pertransibunt.
58 Draco iste quem formasti ad illudendum ei: omnia a te exspectant, Domine, ut tu des escam illis in tempore.
59 Dante te, illi colligent: aperiente te manum tuam, omnia replebuntur ubertate.
60 Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur: auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur [Ms. convertentur].
61 Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis [Ms. innovabis] faciem terrae.
62 Sit gloria Domini in saeculum saeculi: laetabitur Dominus in operibus suis.
63 Qui respicit terram, et facit eam tremere: qui tangit montes, et fumigabunt.
64 Cantabo Domino in vita mea: psallam Deo meo quamdiu ero.
65 Suavis sit ei laudatio mea: ego vero delectabor in Domino.
66 Deficiant peccatores a terra, et iniqui [Ms. iniusti] ita ut non sint: benedic, anima mea, Dominum.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CII. <<<     >>> PSALMUS CIV.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CIII.