monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CI. <<<     >>> PSALMUS CIII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS CII.

1 <IPSI> DAVID. Benedic, anima mea, Domino: et omnia quae intra me sunt, nomini sancto eius.
2 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones eius.
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas.
4 Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus.
5 Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilae iuventus tua.
6 Faciens misericordias Dominus, et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
7 Notas fecit vias suas Moysi: filiis Israel voluntates suas.
8 Miserator et misericors Dominus, longanimis et multum misericors.
9 Non in perpetuum irascetur: neque in aeternum comminabitur.
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11 Quoniam secundum altitudinem coeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se.
12 Quantum distat ortus ob occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.
14 Recordatus est, quoniam pulvis sumus: homo sicut fenum dies eius: tamquam flos agri sic efflorebit.
15 Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum.
16 Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum.
17 Et iustitia illius in filios filiorum, his qui servant testamentum eius.
18 Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.
19 Dominus in coelo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur: Benedicite Domino, omnes angeli eius: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius.
20 Benedicite Domino, omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
21 Benedicite Domino omnia opera eius, in omni loco dominationis eius, benedic, anima mea, Domino.
22 PSALMUS [Ms. IPSI] DAVID. Benedic, anima mea, Dominum, et omnia interiora mea nomen sanctum eius.
23 Benedic, anima mea, Dominum: et noli oblivisci omnes retributiones eius.
24 Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes languores tuos.
25 Qui redimit de interitu vitam tuam: qui satiat in bonis desiderium tuum.
26 Qui coronat te in miseratione et misericordia: renovabitur sicut aquilae iuventus tua.
27 Faciens misericordias Dominus: et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
28 Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israel voluntates suas.
29 Misericors et miserator Dominus, patiens et multum misericors.
30 Non in finem irascetur; neque in aeternum indignabitur.
31 Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
32 Quia [Ms. quoniam] secundum altitudinem coeli a terra, confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum.
33 Quantum distat oriens ab occasu: elongavit a nobis iniquitates nostras.
34 Sicut miseretur pater filiis, ita [Ms. sic] misertus est Dominus timentibus se: quia [Ms. quoniam] ipse fecit figmentum nostrum.
35 Memento, Domine, quod pulvis sumus, homo sicut [Ms. tamquam] fenum dies eius [Ms. illius]: et sicut flos agri ita efflorebit [Ms. florebit].
36 Quia spiritus pertransiit ab eo, et non erit: et non cognoscet amplius locum suum.
37 Misericordia autem Domini a saeculo est, et usque in saeculum saeculi super timentes eum.
38 Et iustitia eius super filios filiorum, custodientibus testamentum eius: et memoria retinentibus mandata eius, ut faciant ea.
39 Dominus in coelo paravit sedem suam: et regnum eius omnium dominabitur.
40 Benedicite Dominum, omnes angeli eius, potentes virtute qui facitis verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius.
41 Benedicite Dominum, omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
42 Benedicite Dominum omnia opera eius in omni loco dominationis eius: benedic, anima mea, Dominum.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS CI. <<<     >>> PSALMUS CIII.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CII.