Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XCIX.
1 | PSALMUS IN CONFESSIONE. Iubilate Deo, omnis terra: servite Domino in laetitia. |
2 | Introite in conspectu eius, in exsultatione. |
3 | Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos. |
4 | Populus eius, et oves pascuae eius, introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis, confitemini illi. |
5 | Laudate nomen eius, quoniam suavis <est> Dominus, in aeternum misericordia eius: et usque in generatione et generationem veritas eius. |
6 | PSALMUS DAVID IN CONFESSIONE. Iubilate Deo, omnis terra: servite Domino in laetitia. |
7 | Intrate in conspectu eius, in exsultatione: scitote quod [Ms. quoniam] Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos. |
8 | Nos autem populus eius, et oves pascuae eius: intrate portas eius in confessione, atria eius in hymnis confessionum. |
9 | Laudate nomen eius, quoniam [Ms. quia] suavis est Dominus, in aeternum misericordia eius: et usque in saeculum saeculi veritas eius. |