monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XCVIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XCVII. <<<     >>> PSALMUS XCIX.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XCVIII.

1 <PSALMUS IPSI DAVID> Dominus regnavit, irascantur populi: qui sedet super cherubim, moveatur terra.
2 Dominus in Sion magnus: et excelsus super omnes populos.
3 Confiteantur nomini tuo magno, <quoniam> terribile et sanctum est: et honor regis iudicium diligit.
4 Tu parasti directiones: iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
5 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius: <quoniam> sanctum est.
6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius: et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius.
7 Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos: in columna nubis loquebatur ad eos.
8 Custodiebant testimonia eius: et praeceptum, quod dedit illis.
9 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos: Deus รท tu> propitius fuisti eis, et ulciscens in <omnes> adinventiones eorum.
10 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius: quoniam sanctus Dominus Deus noster.
11 PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID].
12 Dominus regnavit, irascantur populi: qui sedes super cherubim, moveatur terra [Ms. commoveatur mare].
13 Dominus in Sion magnus: et excelsus super omnes populos.
14 Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est; et honor regis iudicium diligit.
15 Tu parasti aequitatem: iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
16 Exaltate Dominum Deum nostrum: et adorate scabellum pedum eius: quoniam sanctum est.
17 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius: et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius.
18 Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos: et in columna nubis loquebatur ad eos.
19 Custodiebant testimonia eius: et praecepta eius, quae dederat illis.
20 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos: Deus, tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnia studia eorum.
21 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius: quoniam sanctus est Dominus Deus noster.
Hieronymus HOME