Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XCVII.
1 | PSALMUS <IPSI DAVID> Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. |
2 | Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius. |
3 | Notum fecit Dominus salutare suum: in conspectu gentium revelavit iustitiam suam. |
4 | Recordatus est misericordiae suae, et veritatis suae domui Israel. |
5 | Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. |
6 | Iubilate Deo omnis terra: cantate, et exsultate, et psallite. |
7 | Psallite Domino in cithara, <in cithara> et voce psalmi in tubis <ductilibus> et voce tubae corneae. |
8 | Iubilate in conspectu regis Domini: moveatur mare et plenitudo eius, orbis <terrarum> et qui habitant in eo. |
9 | Flumina plaudent manu simul, montes exsultabunt a conspectu Domini: quoniam venit iudicare terram. |
10 | Iudicabit orbem <terrarum> in iustitia: et populos in aequitate. |
11 | PSALMUS IPSI DAVID. Cantate Domino canticum novum: quia [Ms. quoniam] mirabilia fecit Dominus. |
12 | Salvavit eum dextera eius, et brachium sanctum eius. |
13 | Notum fecit Dominus salutare suum: ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam. |
14 | Memor fuit misericordiae suae Iacob, et veritatis suae domui Israel. |
15 | Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri: iubilate Deo omnis terra: cantate, et exsultate, et psallite. |
16 | Psallite Deo nostro in cithara, et cithara, et voce psalmi in tubis ductilibus: et voce tubae corneae: iubilate in conspectu regis Domino. |
17 | Moveatur mare et plenitudo eius, orbis terrarum, et universi qui habitant in ea. |
18 | Flumina plaudent [Ms. plaudeant] manibus in idipsum, montes exsultaverunt ante faciem Domini: quoniam venit, quoniam venit iudicare terram. |
19 | Iudicabit orbem terrae in iustitia, et populos in aequitate. |