monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XCVI.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XCV. <<<     >>> PSALMUS XCVII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XCVI.

1 <HUIC DAVID, QUANDO TERRA EIUS RESTITUTA EST> Dominus regnavit, exsultet terra: laetentur insulae multae.
2 Nubes, et caligo in circuitu eius: iustitia et iudicium correctio sedis eius.
3 Ignis ante ipsum praecedet: et inflammabit in circuitu inimicos eius.
4 Illuxerunt [Ms. adluxerunt] fulgura eius orbi ÷ terrae> vidit, et commota est terra.
5 Montes sicut cera fluxerunt <a facie Domini> a facie Domini omnis terra.
6 Annuntiaverunt coeli iustitiam eius: et viderunt omnes populi gloriam eius.
7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia: et qui gloriantur in simulacris <suis> Adorate eum, omnes angeli <eius> audivit, et laetata est Sion.
8 Et exsultaverunt filiae Iudae, propter iudicia tua, Domine.
9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos.
10 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit ÷ Dominus> animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
11 Lux orta est iusto: et rectis corde laetitia.
12 Laetamini, iusti, in Domino: et confitemini memoriae sanctificationis eius.
13 PSALMUS DAVID, QUANDO TERRA EIUS RESTITUTA EST. Dominus regnavit, exsultet terra: laetentur insulae multae.
14 Nubes, et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium correctio sedis eius.
15 Ignis ante eum praeibit: et inflammabit in circuitu inimicos eius.
16 Illuxerunt fulgura eius orbi terrae: vidit, et commota est terra.
17 Montes sicut cera fluxerunt ante faciem Domini: a facie Domini tremuit omnis terra.
18 Annuntiaverunt coeli iustitiam eius: et viderunt omnes populi gloriam eius.
19 Confundantur omnes qui adorant sculptilia: et [Ms. tac. et] qui gloriantur in simulacris suis.
20 Adorate eum, omnes angeli eius, audivit, et laetata [Ms. iocundata] est Sion: et exsultaverunt filiae Iudae, propter iudicia tua, Domine.
21 Quoniam tu est Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos.
22 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas servorum suorum, et de manu peccatoris liberavit eos.
23 Lux orta est iusto: et rectis corde laetitia.
24 Laetamini, iusti, in Domino: et confitemini memoriae sanctitatis eius.
Hieronymus HOME