Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XCV.
1 | <QUANDO DOMUS AEDIFICABATUR POST CAPTIVITATEM:> CANTICUM IPSI DAVID. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino, omnis terra. |
2 | Cantate Domino, <et> benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius. |
3 | Annuntiate inter gentes gloriam eius: in omnibus populis mirabilia eius. |
4 | Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. |
5 | Quoniam omnes dii gentium daemonia: Dominus autem coelos fecit. |
6 | Confessio et pulchritudo in conspectu eius: sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius. |
7 | Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: afferte Domino gloriam nomini eius. |
8 | Tollite hostias, et introite in atria eius: adorate Dominum in atrio sancto eius. |
9 | Commoveatur a facie eius universa terra: dicite in gentibus, <quia> Dominus regnavit. |
10 | Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur: iudicabit populos in aequitate. |
11 | Laetentur coeli, et exsultet terra, <cum> moveatur mare, et plenitudo eius: gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. |
12 | Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. |
13 | Iudicabit orbem <terrae> in aequitate: et populos in veritate sua. |
14 | CANTICUM DAVID, QUANDO DOMUS AEDIFICABATUR POST CAPTIVITATEM. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. |
15 | Cantate Domino, et benedicite nomen eius, bene nuntiate de die in diem salutare eius. |
16 | Annuntiate inter gentes gloriam eius: in omnibus populis mirabilia eius. |
17 | Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis [Ms. valde]: terribilis est super omnes deos. |
18 | Quoniam [Ms. quia] omnes dii gentium, daemonia: Dominus autem coelos fecit. |
19 | Confessio et pulchritudo in conspectu eius: sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius. |
20 | Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: afferte Domino gloriam nomini eius. |
21 | Tollite hostias, et introite in atria eius: adorate Dominum in aula sancta eius. |
22 | Commoveatur a facie eius universa terra: dicite in nationibus, Dominus regnavit a ligno: etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. |
23 | Iudicabit populos in aequitate: et gentes in ira sua. |
24 | Laetentur coeli, et exsultet terra: moveatur mare et plenitudo eius. |
25 | Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt: tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini, quoniam venit, quoniam venit iudicare terram. |
26 | Iudicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua. |