Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XCIV.
1 | <LAUS CANTICI IPSI DAVID> Venite, exultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro. |
2 | Praeoccupemus faciem eius in confessione: <et> in psalmis iubilemus ei. |
3 | Quoniam Deus magnus, Dominus, et rex magnus super omnes deos. |
4 | Quia in manu eius sunt omnes fines terrae: et altitudines montium ipsius sunt. |
5 | Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et siccam manus eius formaverunt. |
6 | Venite, adoremus, et procidamus, et> ploremus ante Dominum, qui fecit nos: quia ipse est <Dominus ** Deus noster. |
7 | Et nos populus pascuae eius, et oves manus eius: hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. |
8 | Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto. |
9 | Ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt รท me> et viderunt opera mea. |
10 | Quadraginta annis offensus sui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde. |
11 | Et isti non cognoverunt vias meas, ut iuravi in ira mea: si introibunt in requiem meam. |
12 | LAUS CANTICI IPSI DAVID. Venite, exultemus Domino: iubilemus Deo salutari [Ms. salvatori] nostro. |
13 | Praeoccupemus faciem eius in confessione: et in psalmis iubilemus ei. |
14 | Quoniam Deus magnus [Ms. add. est] Dominus, et rex magnus super omnes deos. |
15 | Quoniam non repellet Dominus plebem suam, quia [Ms. quoniam] in manu eius sunt omnes fines terrae: et altitudines montium ipse conspicit. |
16 | Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et aridam fundaverunt manus eius. |
17 | Venite, adoremus, et procidamus ante Deum, ploremus coram Domino, qui fecit nos: quia ipse est Dominus Deus noster, nos autem populus eius, et oves pascuae eius. |
18 | Hodie si vocem eius audieritis: nolite obdurare corda vestra. |
19 | Sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea. |
20 | Quadraginta annis proximus fui generationi huic: et dixi: Semper hi errant corde. |
21 | Ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus iuravi in ira mea: si introibunt in requiem meam. |