Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XCI.
1 | PSALMUS CANTICI, IN DIE SABBATI. Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. |
2 | Ad annuntiandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem. |
3 | In decachordo psalterio, cum cantico in cithara. |
4 | Quia delectasti me, Domine, in factura tua: et รท ** in operibus manuum tuarum exsultabo. |
5 | Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. |
6 | Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec. |
7 | Cum exorti fuerint peccatores sicut fenum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem. |
8 | Ut intereant in saeculum <saeculi> tu autem Altissimus in aeternum, Domine. |
9 | Quoniam ecce inimici tui, Domine,> quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. |
10 | Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi. |
11 | Et despexit oculus meus inimicos meos: <et> in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. |
12 | Iustus ut palma florebit: sicut [Ms. ut] cedrus Libani multiplicabitur. |
13 | Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. |
14 | Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt, ut annuntient. |
15 | Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo. |
16 | PSALMUS CANTICI, IN DIE SABBATI. Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. |
17 | Ad annuntiandam [Ms. annuntiandum] mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem. |
18 | In decachordo psalterio, cum cantico et cithara. |
19 | Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. |
20 | Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. |
21 | Vir insipiens non cognoscit: et stultus non intelligit ea [Ms. haec]. |
22 | Cum exorientur peccatores sicut fenum: et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem: ut intereant in saeculum saeculi. |
23 | Tu autem Altissimus in aeternum [Ms. add. es], Domine. |
24 | Quoniam ecce inimici tui, Domine, peribunt: et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. |
25 | Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum; et senectus mea in misericordia uberi. |
26 | Et respexit oculus meus inimicos meos: et insurgentes in me malignantes audivit auris mea. |
27 | Iustus ut palma florebit; et sicut cedrus Libani [Ms. Libano] multiplicabitur. |
28 | Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. |
29 | Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt, ut annuntient. |
30 | Quoniam iustus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo. |